Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVERSIO

CONVERSIO, Conversus, Converti, voces de vitae monasticae professione usurpatae.

Converti, dicitur qui Monachus fit. Gregorius Magn. lib. 2. Ind. 11. Epist. 6: In qua lege continetur, ut nulli qui in manu signatus est, Converti liceat. Idem lib. 7. Epist. 11: Ne militiae, vel rationibus publicis obligati ad Ecclesiasticum habitum veniant, vel in Monasteriis Convertantur.

Conversi, Monachi. Concilium Aurelianense I. can. 2: Monachus in Monasterio Conversus. Salvianus lib. 4. ad Ecclesiam Cathol.: Et licet de Conversorum venerabili choro esse videaris, licet religionem vestibus simules, etc. Exstat Isid. liber de Conversis, id est, Monachis. Conversi autem proprie dicebantur qui a saeculari vita, quam aliquandiu professi fuerant, vitam monachicam amplectebantur, et ad morum conversionem veniebant: differebantque ii a Nutritis, qui scilicet ab infantia in Monasteriis enutriti eamdem vitam amplexati erant. Ita enim Conversi intelligendi apud Anselmum lib. Similit. cap. 78. non vero ii, quos Fratres Conversos dicimus, ut vult Haeftenus, et alibi non semel, ut fuse probat Mabillonius in Praefat. in Acta SS. Benedict. saec. 3. part. 1. num. 21. et in Notis ad Vitam S. Erminonis Abb. Laubiensis eodem tom. pag. 565.

Conversio, Monachismus. Beda lib. 4. Hist. Eccl. cap. 5: Monachi in ea permaneant obedientia, quam rem tempore suae Conversionis promiserunt. Capitula Caroli Magni lib. 1. cap. 63. in Lemmate: De Conversione liberi hominis. Ad Conversionem venire, pro Monachicam vitam amplecti, in Regula S. Benedicti cap. 4. apud Petrum Venerab. lib 1. de Miracul. cap. 4. in Chron. Fontanell. cap. 4. apud Ordericum Vital. lib. 3. pag. 477. in Chronico S. Benigni pag. 402. 415. 416. 418. in Orig. Murens. Monast. pag. 40. 48. in Vita S. Hermelandi n. 5. etc. Formula promissionis monachalis: Ego promitto stabilitatem et Conversionem morum meorum. Vide Filesacum lib. 1. Selector. pag. 161.

Hinc Conversionem intrare, pro Monasterium ingredi, vitae monachicae amplectendae causa, in Charta ann. 1195: ex Chartul. Thenol. fol. 21. r°.

Conversio dicitur praeterea de iis qui abjurandae vitae saecularis proposito facto, ad strictus vitae genus pervenire student. Ita in Concilio Arausicano I. can. 22. Arelat. II. can. 43. et Agath. can. 16. statuitur, non ordinandos Diacones conjugatos, nisi prius Conversionis proposito professi fuerint castitatem. Idem de Presbyteris conjugatis statuitur in eodem Concilio Arelat. II. can. 2. de Episcopis et Presbyteris qui de laicali statu ad eas dignitates provehuntur, in Concilio Arelat. VI. can. 1. et 2. in Epistola Felicis VI. PP. ad Caesarium Arelat. in Concil. Aurel. III. cap. 6. Aurel. V. cap. 9. et Cabilonensi cap. 5. in quibus requiritur annalis conversio. De viduis vero et puellis quae ad propositum servandae in posterum castitatis aspirant, vide Epaonense cap. 21. et Aurel. V. cap. 19. praeterea Filesacum lib. 1. Selector. pag. 162.

Conversi, in Monasteriis, dicuntur laici Monachi, laicis exercitiis et Monachorum obsequiis addicti, vulgo Freres Convers. Sic autem appellati quod primitus viri laici pietatis, seu etiam quaerendi victus gratia Monasteriis totos se darent, offerrent, et addicerent, operam suam locantes ad vitam suam: unde et Laici, et Oblati, et Donati, saepe dicti leguntur, ut suis locis docemus. Conversi, qui Monachi non sunt, in Epistola Innocentii II. PP. tom. 10. Spicilegii Acheriani. Guigo in Vita S. Hugonis Episcopi Gratianop. n. 11: Duos Laicos, quos appellamus Conversos. Vide eumdem in Statutis Cartusiensib. cap. 78. et Statuta antiqua ejusd. Ord. 2. part. cap. 26. § 3. Acta S. Hamonis Monachi Savigneii MSS.: In praedicta Savigneii Abbatia non solum Monachi, sed etiam Laici quos Conversos nuncupant, sub habitu religionis Deo deserviunt. His autem Monachus aliquis praeficitur, qui sapientiae doctrina et religionis praerogativa praepollere cognoscitur. Eo ipso tempore quo eis S. Hamo praeerat, accidit plures ex illis propositum relinquentes ad saeculum redire, et stivam, quam tenere videbantur, dimittere. Charta ann. 1313. inter Instrum. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 201: Dignum duximus ordinandum, quod deinceps in Prioratu nostro praedicto (S. Fiacrii) novem fratres monachi, de gremio tamen Monasterii nostri (S. Faronis) ibidem divinis obsequiis mancipati; et una cum iis unus Conversus et una Conversa, qui eorum insistent obsequiis, sub habitu regulari per Priorem, qui denarium numerum faciet, etc. In Tabulario Calensi ab initio ad pag. 92. plurimi memorantur Fratres Conversi, modo ut testes, modo ut procuratores hujus Monasterii, ac speciatim pag. 92. in Litteris P. Episc. Meld. ann. 1240. pag. 114. in Sententia arbitrali Johannis Episc. Trecensis ann. 1269. et pag. 129. in Charta anni 1221. Heloissa Abbatissa Paraclet.: Religionis erat de cultu terrarum et labore proprio vivere; sed quia ex debilitate non possumus, admittimus Conversos et Conversas, ut quae per nos administrari non permittit rigor religionis, per eos adimpleatur. Vide Conversa suo loco. Raymund. Ordin. FF. Praedicat. in Summula: Si fugit ex claustro laicus Conversus, et inde Duxerit uxorem, cum crimen constat ab isto, Haec eat, et repetat correctus apostata claustrum, Si fuerit sua nota professio: conjugium stet, Si nullum fecit: tamen illos aequa voluntas Separat, ut caste vivant injungitur istis. Statuta Cisterc. ann. 1275. apud Marten. tom. 4. col. 1446: Ordinat et definit Capitulum generale, quod Conversi nostri Ordinis in Provincia et Wasconia et ultra, non Conversi, sed Fratres nominentur, eo quod nomen illud in dictis provinciis abominabile habeatur propter haereticam pravitatem. Vide Institutiones Capit. Gener. Cistercens. distinct. 14. et Haeftenum lib. 3. Disquisit. Monastic. tract. 1. disquisit. 8. Schannat. Histor. Fuldens. tom. 1. pag. 13. et supra Barbatus 1.

Interdum monasteriorum procuratores, praesertim monialium. Charta Margar. comit. Flandr. ann. 1262. ex Tabul. Flin.: Dictum monasterium debet nostra placita (frequentare) ter in anno per Conversum aut aliquam personam aliam secularem ad hoc institutam.

A monachis nihilominus distinguebantur Conversi, adeo ut decima ex agris, quos ipsi colebant, exigeretur, quam monachi non reddebant, si eosdem agros propriis sumptibus excolerent: unde non strictiori sensu hic intelligendi sunt Conversi; sed Coloni, qui peculiari ratione monasterio adstricti, rusticis operibus vacabant. Charta capit. S. Steph. Trecens. ann. 1248. in Chartul. Arremar. ch. 34: Ipsos (monachos Arremarenses) quandocumque terras dictae grangiae propriis sumptibus suis excolent, a solutione decimae unanimi assensu liberos esse concedimus et immunes: quandocumque autem dicta granchia vel terrae ipsius pro parte vel pro toto per admodiationem, alienationem, pensionem vel donum ad vitam seu alio quoquo modo ad manus Conversi seu Conversorum, vel aliarum quarumcumque personarum devenerit, tunc ex eis nobis decima persolvetur.

Conversus ad Succurendum, Qui urgente mortis periculo Conversi vestem induit. Necrologium Monast. S. Petri Remensis: xii. Kl. Febr. Margareta Chauchons Conversa ad succurrendum. Vide, Monachus ad succurrendum.

Conversos praeterea vulgo appellabant qui a Judaica vel Mahumetana superstitione ad religionem Christianam convertebantur. Narrant Matthaeus Paris et Matthaeus Westmonasteriensis sub ann. 1233. Henricum III. Anglorum Regem exstruxisse Londini Domum Conversorum pro errorem Judaicum relinquentibus, in qua ii sub honesta vivendi regula certum haberent in tota vita sua domicilium, tutum refugium, et sufficiens vitae sustentamentum. Istius domus meminit rursum Paris anno 1244. pag. 436. quam quidem, expulsis postmodum Judaeis, Edwardus III. anno regni sui 51. in Scriniorum custodiam commutavit, ut auctor est Spelmannus. Historia Bertrandi du Guesclin pag. 5: Entretandiz entra leenz une Converse qui Juifve avoit esté, etc.

Convers nostris, eadem acceptione. Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 167: Neantmoins aucuns Chrestiens Convers, qui depuis ce que lesdits Juifs commancerent à habiter en nostredit royaume, se sont convertis à la foy Catholique et faits baptiser, etc. Vide supra Baptizati.

Ejusmodi Conversis victum et vestitum primo conferebant Reges, verum cum iis impensis ob ingruentia bella sufficere minime possent, eorumque numerus sat magnus esset, in Abbatias et Monasteria singulatim illos amandabant, a quibus victus necessaria perciperent, quod potissimum ex Guil. Prynneo in Libertatib. Eccl. Angl. tom. 3. pag. 835. et sequentibus docemur, ubi nomina Conversorum, et uxorum interdum, ut et Monasteriorum quibus alendi tradebantur, recensentur.

Ejusmodi in Gallia Conversorum, qui ex partibus ultramarinis adducebantur, cum e Judaeis, tum e Mahumetanis, frequens occurrit mentio in Computis Baillivorum Franciae: verbi gratia in Computo ann. 1233: Pro expensis Conversorum de partibus transmarinis 108. sol. 6. den. In alio ann. 1302: Philippotus Conversus filiolus Regis pro roba pro medio 30. sol. In alio 1333: Philippus filiolus Regis 8. den. per diem et pro roba pro med. 30. sol. Isabella Conversa filiola Reginae Angliae 3. denar. per diem. Hugueninus Conversus filiolus Hugonis Ducis Burgundiae den. per diem. In aliis Computis, vulgo sub Baptizatorum appellatione recensentur, ex quibus percipimus Reges et Magnates istorum Conversorum in Baptismo fuisse patrinos, iisque certos attributos reditus ad victum et vestitum, quos Bursam Baptizatorum appellat aliud Computum anni 1285. De Baptizatis istis habetur istud Arestum datum in octavis Nativitatis B. M. ann. 1260: Placuit Domino Regi quod Majores bonarum villarum habeant justitiam de Baptizatis in villis suis manentibus, quando delinquunt, in iis tamen in quibus justitia pertinet ad ipsos. Vide Matth. Westmonast. ann. 1254. et Notas nostras ad Joinvillam pag. 112.

Conversus. In Tabulario Ecclesiae Gratianopolitanae sub Hugone Episcopo, occurrit crebrius quidam Guigo Conversus, fere semper primus in subscriptionibus Chartarum ejusdem Episcopi. Habentur etiam ejusd. Guigonis literae aliquot. At fol. 86. idem Guigo dicitur Conversus Episcopi, hacce ratione: Inde sunt testes videntes et audientes Guigo Conversus Episcopi, in cujus manu haec donatio sive laudatio facta fuit, et Petrus Presbyter, etc. In placito Hugonis II. Episc. Gratianop. ann. 1130. ex Tabulario ejusd. Ecclesiae nominatur inter testes, qui subscripsere, Thedebertus Conversus Episcopi. Quibus in locis Conversus, ut suspicor, sic dictus est Administrator bonorum Episcopi, ad instar Conversorum Monachorum, qui saepius erant Monasterii bonorum Administratores.

Convertere, Ad conversionem venire, seu vitam monachicam amplecti. Vetus Charta ex Tabulario Ecclesiae Gratianop.: Quia ingredientibus Monasterium Convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum ejusdem Monasterii juris fiant, aperta legis definitione decretum est, etc.

Conversion, Consuetudo, familiaritas, in Vita J. C. Ms. ubi haec Lucae cap. 1. v. 34: Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? ita Gallice redduntur: Sainte Marie respondi: Comment ert chou, car le me di, Ja ne n'eue jou onques baron, Ne vers homme Conversion.

Convers vero Antrum, cubile, ubi animal conversatur. Bestiarius Ms. ubi de Unicorni: Quant il ont trové son Convers, Et tres bien avisé lors mers, etc.