Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COOPERIO

COOPERIO, (COOPERIRE) Gall. Couvrir, Ital. Coprire, De animalibus dicitur, quae feminam ineunt. Stat. Mantuae lib. 1. cap. 119. ex Cod. reg. 4620: Statuimus quod nulla persona terreria vel forensis possit vel debeat in civitate Mantuae vel districtu guaragnum vel equum aliquem dare vel dari facere Cooperire, nisi prius ille guaragnus vel equus admissus, acceptatus et approbatus fuerit. Hinc

Coopertura, Ipsa ineundi actio, admissura, Ital. Copritura, ibid.: Et pretium geniturae sive Cooperturae alicujus guaragni... statuere debeant et taxare.