Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COOPERTUM

COOPERTUM, vox forestarum, Gall. le Couvert, Dumetum, locus nempe in forestis, arbustis et dumetis consitus, ubi ferae latitare solent, cum venatores eas insectantur. Charta Joannis Regis Angl. de Forestis apud Matth. Paris ann. 1215: Unusquisque liber homo de caetero sine occasione faciat in bosco suo, vel in terra sua quam habet in foresta molendinum, vivarium, stagnum, marleram, fossatum vel terram arabilem, extra Coopertum in terra arabili. Monast. Anglic. tom. 2. pag. 318: Et illum campum adhuc tenent ad voluntatem usque ad praesens tempus, qui est de propriis dominicis terris, et extra Coopertum forestae. Et tom. 3. pag. 236: Habeant et teneant boscos praedictos cum venatione, vasto, et omnibus pertinentiis suis quibuscumque, tam infra Coopertum, quam extra, deafforestatos, liberos et quietos de foresta et placitis forestae, etc. Adde Fletam lib. 2. cap. 41. § 2. 3.

Coopertorium, Eadem notione. Leges forestarum Scoticarum cap. 1. § 1: Inhibitum est..... ne qui Coopertorium silvarum intrent cum animalibus suis.

Coopertus Mansus, qui alias vestitus. Charta Ermengardis Comitissae Ceritanensis ann. 893: Et in aliis locis in rio Ferrario superiore mansos Coopertos, cum curtes, ortos, etc. Infra: Videlicet omnes supra nominatis mansis, casis, casalibus, Coopertis, et discoopertis, (id est, absis) quintanalibus, curtis, curtalibus, hortis, etc.