Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COR

COR, Medium cujusvis rei. Ordericus Vitalis lib. 10. pag. 767: Tyrum opulentam urbem, in Corde maris sitam, per mare obsedit. Adde pag. 849. 856. Καρδίαι θαλάσσης, apud Nicetam pag. 292.

Formulae Mss. ex Cod. reg. 7657. fol. 40. v°: Ex quibus ictibus dictus talis percussus vulneratus extitit quatuor ictibus,... alio in Corde manus sinistrae.

Corde, Ex Corde, Cordetenus, Memoriter, nostris Par coeur, Occitanis Decoura.

Corde. Rainerus contra Valdenses cap. 3: Magnam partem veteris (Testamenti) sciunt Corde.

Corde tenus. Vita MS. S. Magnobodi Episc. cap. 5: Corde tenus omnem peragens perlegit libri paginam. Alphanus Archiep. Salernitan. Carm. ad Transmundum: Fertur corde tenus sic homilias Quadraginta legens scire, etc. Utuntur liber Ordinis sancti Victoris Parisiensis, S. Bonaventura in Specul. part. 1. cap. 14. Willelmus Abbas Andrensis in Chron. pag. 456. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 108. Herbertus lib. de Mirac. cap. 32. Petrus Blesensis Epist. 101. Petrus Diacon. lib. 4. Chronic. Casin cap. 41. et Lib. de Viris illustr. Casin. cap. 36. Andreas Abbas in Vita Ottonis Bambergensis Episc. cap. 5. Regula Ordinis de Sempringham pag. 718. 770. Matth. Paris in Vitis Abbatum S. Albani pag. 70. Silvester Giraldus de Topogr. Hibern. cap. 34. Thomas de Cantiprato, Radulfus de Hengham in Summa pag. 1. et alii.

Ex Corde. Hincmarus Rem. in Capitul. ad Presbyteros parochiae suae cap. 1: Psalmorum etiam verba et distinctiones regulariter et ex Corde cum Canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Occurrit etiam non semel apud Scriptor. in Reg. S. Benedicti cap. 9. 12. in Vit. Patr. lib. 5. Libell. 4. n. 57. Libell. 10. n. 91. in Capitulari Ahytonis Episcopi Basileensis cap. 4. apud Ratramnum Monachum Corbeiensem in Synodica ad Presbyter, etc. Ita Graeci recentiores ἐϰ στήθους usurpant, ut Joannes Tzetzes in Chiliad. pag. 6. unde ἀποστηθίζειν formarunt, pro memoriter dicere. Vide Meursium in hac voce. Ἀποστοματίζειν in Synaxariis 22. Jan. in S. Anastasio Persa. Ex supra laudatis Scriptoribus liquet, Psalmos memoriter et ex Corde Clericos ac Monachos tenuisse. Vide praeterea Altaserram ad lib. 4. Epist. 45. Gregorii Magni, et Stephanum Paschasium lib. 8. Disquisit. Francicar. 8.