Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU, Vas quo bibitur. Cornibus usos veteres ante pocula observat Scholiastes Homeri ad Iliad. Θ. πρὸ τοῦ γὰρ εὑρεθῆναι τὴν τῶν ποτηρίων χρῆσιν, εἰς ϰέρας ἔπινον. Vide auctorem Etymologici in Κεράσαι. Corneus scyphus, apud Saxonem lib. 7. et Ordericum Vitalem lib. 5. Scyphus cum Cornu et argento, in Testamento S. Everardi apud Miraeum in Cod. Donat. Belgic. cap. 21. Charta Witlasii Regis Merciorum, apud Ingulfum: Et Cornu mensae meae, ut senes Monasterii bibant inde in festis Sanctorum, etc. Vetus Chronicon laudatum ab Camdeno in Brigantibus, et Olao Wormio ad Fastos Danicos: Ulphus Toraldi filius Eboracum divertit, et Cornu quo libere consuevit, vino replevit, et coram altari Deo et Petro Apostolorum Principi omnes terras et reditus flexis genibus propinavit. Eadmerus de Similitudinibus S. Anselmi cap. 18: Aliquando delectat domum interius ornatam conspicere, ebriosos in ea decantantes audire, ibidem et vinum Cornibus deauratis potare, et flores per domum dispersos olfacere, ipsosque, vel Cornua aurea, vel alia tactu delectabilia contrectare. Tenere per Cornu terram aliquam, apud Malmesbur. In Concilio Calchutensi ann. 787. can. 10. vetatur ne de Cornu bovis calix aut patena fieret ad sacrificandum, quod de sanguine sunt.

Observat idem Wormius in veteribus Fastis Danicis festum Nativitatis Domini cornu indicari, quod inquit, id temporis laetitiae et exhauriendis poculis idoneum habitum sit. Vide eumdem in Dissertatione de Cornu aureo, pag. 23. ubi multis probat, ut et Stephanius ad Saxonem Grammaticum pag. 127. jam olim poculorum vicem obtinuisse cornua, et Janum Dolmerum ad Jus aulicum Norvegicum vetus pag. 461. et 533.

Cornua, Vinum cornu contentum. Charta Arnoldi Praepositi B. M. ad Gradus in Moguntia, de Praebendis ann. 1222. Rer. Moguntiac. tom. 1. pag. 668: Item a principio Adventus Domini usque ad diem Innocentum, vinum quod Cornua nuncupatur.