Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU,³ Atramentarium. Ugutio: Calmarium, Cornu quo tenetur incaustum. Willel. Brito in Vocab.: Atramentarium dicitur vas in quo reponitur atramentum, Cornu etiam scriptoris. Nostris Cornet. Charta Hervei D. de Stafford tom. 1. Monastici Angl. pag. 559: Testibus his .... et Ilberto Vicecomite, et ipso domino Radulfo testante, qui tenuit Cornu dum scriptor notavit..... supradicta. Charta anni e Chartulario Eccl. Biterr.: Isimbertus Canonicus S. Nazarii tenuit Cornu cum tincta, de quo fuit scriptum testamentum. Vide S. Rosa de Viterbo Elucid. Append. pag. 29. Statuta antiqua Cartusianorum 2. part. cap. 16. § 8. de suppellectile scriptoria: Pennas, cretam, pumices duos, Cornua duo, scapellum unum, ad radenda pergamena novaculas sive rasoria 2. et punctorium 1. subulam 1. plumbum, regulam, postem ad regulandum, tabulas, graphium. Vide Cornicularius.