Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU,⁴ pro Charta seu Scriptura accipi videtur apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 73. ad ann. 1091: Willi antecessores ante conquestum Angliae tenuerunt jure haereditario terram, boscum et ballivam praedictas de Domino Rege per unum Cornu, quod est Charta praedictae forestae, et per servitium reddendi Domino Regi pro terra praedicta x. s. et pro foresta praedicta xl. s. Vide, Outhorn.