Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU,⁵ Vas Ecclesiasticum. Chronicon Fontanellense cap. 14: Urceos Alexandrinos cum aquamanilibus duos, Cornu fabricatum unum, etc. Hugo Flaviniacensis in Chronico pag. 167: Capsam auream insignitam reliquiis 12. Apostolorum, et Cornua 2. eburnea identidem reliquiis conferta. Charta Ethelstani Regis in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 40: Quatuor magnas campanas, et 3. Cornua auro et argento fabricata, et 2. vexilla, etc. Vide tom. 3. pag. 313. 1. Samuelis cap. 16. v. 1. et Canisium tom. 5. Antiq. lect. pag. 786.