Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU,⁶ Extremitas vestis in acumen desinens. Statuta Ecclesiae Andegav. num. 16: Prohibemus... ne quis seu aliqua in vestimentis caudas et Cornua, coleratas reversas manicas.... habere et deferre... praesumat.

Inventar. S. Capellae Paris. ann. 1376. ex Bibl. reg.: Et etiam deficiunt super duo Cornua mitrae duo lapides de vitro perforati. Aliud Gall.: Et y faut dessus les Cornes de la mitre deux pierres de verres perciez. Vide supra Corna et infra Pileus cornutus.

Extrema pars lintei. Discipl. Cleric. sect. 11: Extrahens linteum vetula quantum potuit unum Cornu illius sustulit, et alterum filiae suae sublevandum dedit. Quae in Chastaiement d'un père à son fils ita redduntur: L'une des Corneres leva Et l'autre à sa fille bailla.