Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU,⁷ Instrumentum, quo aegris jumentis medicina seu potio in os infunditur. S. Gregor. in Vita S. Benedicti cap. 30: Quadam die dum ad B. Johannis Oratorium, quod in ipsa montis celsitudine situm est, pergeret, ei antiquus hostis in mulo-medici specie obviam factus est, Cornu et tripedicam ferens.