Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU,⁸ Vox in hac notione nota. Carmen de Curia Romana. v. Femina si qua suo quaesivit Cornua sponso.Occurrit eadem notione apud Joan. Berberium in Viatoriis utriusque Juris part. 1. Rubrica de adulteris. Vide Etymolog. D. de Caseneuve ad vocem Cornard.

Hinc cornua ad domum alicujus affigere, injuriae reputabantur. Statuta Mantuae lib. 1. rubr. 78. ex Cod. reg. 4620: Si vero quis ad injuriam alterius posuerit ad domum alicujus Cornu seu Cornua bestiarum, puniatur et condemnetur in 50. libris parvorum. Unde Cornart appellatur vir, cujus uxor moechatur. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 132: Renoul dist audit Boursaut qu'il estoit un grant Cornart, qui vault autant à dire, selon la coustume du païs, comme un grant coux. Consule Orig. Menag. et vide Cugus. Vide H. Stephan. Thes. Ling. Gr. voce Κέρας, edit. Didot. vol. 4. col. 1456.