Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORNU

CORNU,⁹ Mensurae species. Inventar. ann. 1491. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 55. col. 1: Item una grossa de argento,... longitudinis septem Cornibus sive palmis. Vide Palmus.

Cornu Altaris. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 60. de templi dedicatione agens: Post haec quatuor Cornua altaris signavit, dum quatuor mundi partes cruce salvavit. Ante Cornu altaris ad Ecclesiasticos ordines promovere, in Capitul. Caroli Magni lib. 1. cap. 88. 82. et Formul. 101. et Lindenbr. Ante Cornua altaris manumittere, in Formula 91. 97. apud eumd. Lindenbrogium, in Capitulari Aquisgran. ann. 816. cap. 6. etc. Theophylactus Simocatta lib. 8. cap. 8: Ἠϰηϰόει Μαυρίϰιος τῶν ϰεράτῶν τοῦ θυσιαστηρίου ϰάτοχον τὸν Γερμανὸν γεγονέναι. Occurrit passim apud Moysem et alios.

Cornu Cervi Spagyrice est Rostrum alambici, ap. R. le Baillif in Diction. Spagyr. Vide Lex. medic. Panorm. Brunonis.

Cornua Ensis, apud Gregorium Turonensem lib. 4. Hist. cap. 38: Evaginat gladium, Cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus evexit, etc. Capulum qua parte reflectitur, ut manum tegat.

Cornu Epistolae, Cornu Evangelii, Latus altaris, ubi Epistola vel Evangelium legitur. Occurrit in Syn. Valentina an. 1590. et apud Script. Eccles. recentiores passim.

Cornu in maleficiis. Indiculus superstitionum et paganiarum ann. 743. cap. 22: De tempestatibus et Cornibus, et cochleis.

Cornu sub Cornu. Historia fundationis Abbatiae Saltreensis in agro Huntindonensi, tom. 1. Monastici Angl. pag. 853: Convenerunt... ut pastura eis esset omnibus communis, id est, Cornu sub Cornu, pro pace et concordia inter se tuenda, per se sine scitu et permissu aliorum Dominorum concesserunt.

Cornibus Ventilare. Joann. Sarisber. lib. 7. Policrat. cap. 21: Et quasi Cornibus geminae potestatis Ecclesiam in cujus sinu quiescunt, et proteguntur umbra, ventilare non cessant. Chronicon S. Vincentii de Vulturno: Positoque praesidio pugnatorum in Canusia, praecipue eos Cornibus ventilabat. Utitur etiam Stephan. Tornac. Epist. 152. ex Psalmo 44. Machab. lib. 1. cap. 7. v. 46. Zachar. cap. 2. v. 21.