Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORONA

CORONA Clericalis, Tonsura Cleri corum, et eorum qui sacris Ordinibus initiati sunt in modum coronae, παπαλήτρα Graecis recentioribus, cujus auctorem S. Petrum Apostolum fuisse scribit Gregorius Turon. lib. 1. de Miraculis cap. 28. et quam instar Coronae spineae Domini nostri effictam docet Beda lib. 5. Hist. cap. 22. Vide Dominum Coustant tom. 1. Epist. Rom. Pontific. in Aniceto Papa, etc. Stephan. Eddius in Vita S. Wilfridi Episcopi Eborac. cap. 6: Etenim servus Dei Wilfridus desiderio concupiscens tonsurae Petri Apostoli formulam, in modum Coronae spineae caput Christo cingentis a sancto Dalfino Archiepiscopo libenter suscepit. Idem cap. 44: Ad verumque Pascha et ad tonsuram in modum coronae, quae antea posteriori capitis abrasa vertice, secundum Apostolicae Sedis rationem totam Ultraumbrensium gentem permutando converterent. Ubi coronam Scotorum primaevam indigitat. Vide Jacob. Waraeum in Antiq. Hibernic. cap. 21.

Ita autem Clericorum erant olim coronae, ut superior omnis capitis pars nudaretur, circulus in infima capillitii parte coronam formaret, ut colligitur ex Gregorio Turon. in Vitis Patrum cap. 17. Joanne Diacon. in Vita Gregor. Mag. PP. lib. 4. cap. 48. Concilio Albiensi sub Zoeno Avenionensi Episcop. Legato S. A. cap. 15. etc. Coronae apertae appellantur in Concilio Vercellensi ann. 1050. cap. 7. Patentes, apud Ailredum Abb. Rievall. apud Selden. ad Eadmer. pag. 161. in Concilio Londiniensi ann. 1102. et in Vita S. Gisleberti de Sempringham pag. 672. Patulae, in Conc. Rotomagensi ann. 1189. can. 5. liber Ordinis sancti Victoris Parisiensis MS. cap. 62: Iste est ordo tonsurae: Comam desubtus in rotundum attondeant, usque ad summum auricularum, fronte libera apparente, et collo prorsus detecto: Corona desuper lata et similiter rotunda formetur, scilicet ut ambitus capillorum inter medium caput cingens latum modicus et aequaliter rotundus appareat. At posterioribus saeculis coronulam sub frontem detulisse Clericos, auctor est Ethelvredus lib. 4. cap. 9: Advenit et populus pariter sine nomine turmae, Quin etiam ferro sincipite rasi Corona, etc. Guillelmus de Podio-Laurentii in Praefat. ad Chronic.: Clerici quoque si prodirent in publicum, Coronas modicas prope frontem pilis occipitis occultabant. Atque id observare est in veteribus Tabellis. Vide Concil. Toletan. IV. can. 41. Quid autem in Clericis denotet corona, pluribus docent, Isidorus lib. 2. de Offic. Eccles. cap. 2. AEneas Parisiensis loco laudato, Joannes Abrincensis Episc. de Offic. Eccles. pag. 2. 3. Hugo Archiep. Rotomag. lib. 3. de Haeretic. cap. 2, Hucbaldus Monachus Elnonensis in Vlta S. Rictrudis cap. 15. Joannes de Janua in verbo Clericus, Durandus in Rationali lib. 2. cap. 1. Francisc. Turrianus lib. 5. pro Epist. Pontific. cap. 19. Haeftenus lib. 5. tract. 9. disq. 4. et alii. Vide Baron. ann. 58. n. 127. et seqq. et Menardum ad Concord. regular. et in Sacramentar. Gregor. Magn. Haeftenum. lib. 5. Disquisit. Monast. tract. 9. disq. 1. etc.

Nostri Couronne, eodem sensu, dixerunt. Lib. rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. ad ann. 1354. fol. 69. r°.: Ledis Adams cognut qu'il n'estoit point clers, ne n'avoit oncques eu Couronne d'Eveske. Unde Lettre de Couronne, quae ab episcopo alicui datur in testimonium clericaturae, in Lit. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 255: En faisant apparoir au suppliant de une Lettre de couronne ou tonsure. Aliae ann. 1474. in Reg. 204. ch. 92: Jehan de Berry dist au suppliant qu'il avoit emblé une robe à Gyen et la lettre de Couronne de son maistre.

Corona Adulterina, quam deferunt, qui statum clerici mentiuntur, quorum poena sic decernitur in Constit. Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1312: Sic decernimus puniendos (eos qui statum clerici mentiuntur) videlicet, ut in quantum Corona adulterina protendatur, corium cum rasorio a capite abscindatur.

Coronas Facere, Dare, id est, Tonsuras, primas nempe, Donner la Tonsure. Liber S. Petri Carnotensis, qui Apothecarius inscribitur: Die Lunae D. Episcopus in dicta Ecclesia fecit Coronas multas, et tonsuravit. Joannes Episc. Signiensis in Vita S. Berardi Episcopi Marsorum: Hujus viri constantiam cernens, Corona, et caeteris Ecclesiasticis ordinibus, certis temporibus rite datis... Acolythum ordinavit.

Benedictio Coronae, Prima tonsura. Concilium Pictavense ann. 1109. can. 1: Ut nullus praeter Episcopum Clericis Coronas benedicere praesumat, exceptis Abbativus, qui illis tantummodo Coronas faciant, quos sub Regula B. Benedicti militaturos susceperint. Exstat in Tabulario S. Bertini Bulla Alexandri IV. PP. qua Abbati ejusdem Monasterii et successoribus facultatem concedit benedicendi pallas altaris, corporalia quoque, ac alia indumenta sacerdotalia, dandique benedictionem primae tonsurae, seu Coronae. Statuta Ord. Praemonstr. Dist. 1. cap. 15: Nullus vestiatur, antequam tonsuram habeat Clericalem, nisi in illis Ecclesiis, ubi Abbates habent a Domino Papa indulgentiam specialem suis Monachis faciendi Coronas. Benedictionis vero coronae Monachorum, quae ad Abbates pertinet, mentio est in Usibus antiquis Ordinis Cisterciensis cap. 102. 110. 111. in Statut. Ordinis Praemonstr. dist. 1. cap. 15. dist. 2. cap. 1. et apud Bernardum Monachum in Consuet. Cluniacensib. MSS. cap. 16. 61. de qua etiam Vita B. Bernardi Abbatis Tironensis cap. 59: Ad extrema veniens, quod hactenus celaverat, innotuit, benedictionem Coronae, quam necdum acceperat, cum viatico accepit, et obiit.

Coronas Benedictas habere dicuntur Clerici in Concilio Rotomagensi ann. 1072. can. 11: Qui Coronas benedictas habuerunt, et reliquerunt, usque ad dignam satisfactionem excommunicentur. Id est, qui clericatum dimiserunt.

Coronam Capitis Amittere, Clericatura excidere, in Reg. S. Fructuosi cap. 16.

Corona, Clericus, Coronatus, tonsuratus. Magister Robertus de Flamesbura, in Poenitentiali MS. laudato a Jacobo Petito in Notis ad Poenitentiale Theodori pag. 155: Instituuntur autem ministri Ecclesiae non a quolibet, sed ab Episcopo suo vel Sacerdote, ut ordo Psalmistae, sive ille qui dicitur Corona apud nos, a Lombardis Clerico, id est, Clericio, nisi ita legendum sit. Vide in hac voce.

Mala-Corona. Sic appellati olim quidam Clerici, qui Clericatus charactere abutebantur. Willelmus Gemeticensis lib. 7. cap. 10: Rodulfus autem frater ejus cognomento Clericus, quia copiose literatus erat; et Mala-corona quia militaribus exercitiis inserviens, Clericatus gravitatem male servabat. Ordericus Vitalis lib. 3. de eodem Rodulfo pag. 464: Clericus cognominatus est, quia peritia literarum... apprime imbutus est. Hic et Mala-corona vocabatur, eo quod in juventute sua militaribus exercitiis et levitatibus detinebatur. Adde pag. 477. Arnoldo Patriarchae Hierosolymitano id nominis etiam, eamd. forte ob causam, adscribit Willelmus Tyrius lib. 12. cap. 6.

Corona, Dignitas Clericalis, Sacerdotalis, Episcopalis, Pontificalis: quia corona est insigne praecipuum Clericatus et Sacerdotii. S. August. Ep. 147. ad Proculianum: Per Coronam nostram nos adjurant vestri, per Coronam vestram vos adjurant nostri. Lex unica Cod. Theod. de Episc. ordin. Novel. Valentin. III. 2, 17. c. 1. pr. Cum igitur Sedis Apostolicae Primatum S. Petri meritum, qui Princeps et Episcopalis Coronae, et Romanae dignitas civitatis, etc.

Hac etiam voce, ut illustri honoris titulo, compellabantur Summi Pontifices et Episcopi. Ennodius lib. 4. Epist. 22. ad Symmachum PP.: Erigat parvulos implorata Coronae vestrae miseratio. Tarraconenses Episcopi Epistol. 2. ad Hilarium PP.: Provinciali literario sermone debita Coronae vestrae obsequia deferentes. Anastasius in S. Cornelio PP.: Cornelius respondit, Ego de Corona Domini (Cypriani Episcopi) literas accepi non contra rempublicam. Marculfus lib. 1. form. 26. quae inscribitur, Indiculus commonitorius ad Episcopum: Praesentem indiculum ad Coronam beatitudinis vestrae direximus. Epistolae Francicae ex Edit. Freheri Epist. 17: Non tamen credit Coronae vestrae magnitudo sufficere, etc. Epist. 24: Humilitati meae Corona vestri Apostolatus veniam dare dignaretur. Adde Epist. 30. 44. Ita passim utuntur S. Hieronymus Epist. 81. Paschasinus Lilybit. in Epist. ad Leon. Florianus in Epist. ad Nicetium, Quodvultdeus Diac. in Epist. ad sanctum Augustinum tom. 6. Oper. ejusdem August. Sidonius lib. 6. Epist. 4. Paulinus in Ep. 18. 45. Braulio Caesaraugust. in Epist. ad Isidorum Hispalens. Andreas Episcopus Prevalitanus in Relat. post Ep. 39. Hormisdae PP. Fortunatus in Epist. praefixa libris de Vita S. Martini, et lib. 5. in Epist. ad Martinum Gallic. Episcopum, Beda in Praefat. ad Vitam S. Cuthberti Episc. n. 2. S. Bernardus Ep. 205. ad Episc. Roffens. Petrus Cluniac. Abbas Epist. ad S. Bernardum inter hujus Opera tom. 1. col. 211. Edit. 1690: Non multum temporis est, ex quo scribens ad vos Coronam vestram debita veneratione salutavi, et non respondistis mihi verbum. etc.

Eadem notione Graeci Patres Στέφανον usurparunt, Ἀλλὰ ϰαὶ νῦν αἰτοῦμεν τὸν ὑμέτερον Στέφανον, εἰ ϰαὶ, etc.

Coronati, Clerici, Tonsura, seu corona Clericali donati, (Hispanis Clerigos de Corona quibus opponuntur Clerigos de Orden sacro) in leg. 38. Cod. Theod. de Episcop. et Cleric. (16, 2.) Asserus de Rebus gestis AElfredi pag. 14: Injustum mihi videbatur illa tam sancta loca, in quibus nutritus, et doctus et Coronatus fueram, atque ad ultimum ordinatus, pro aliquo terreno honore et potestate relinquere. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 6: Vidi egomet ipse Conrado Imperatore Ingilenheim Pascha agente S. Galli Monacho Scholas Moguntiae curante, officium, ut solitum est, in medio chori crebro Coronati inspectu agere. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 523: Sicut tyronibus suae a Principibus erogabantur stipendia militiae, sic quibusdam coronatis pro famulatu suo dabantur a Laicis Episcopatus et Abbatiae, Ecclesiarum praepositurae, etc. Ita lib. 12. et 13. pag. 867. 904. MS.: Nul ne doit estre Chapeleins, Se cil n'est Couronné au mains. Infra: Si je puis un rasoir trouver, Je vous voudroi ja Couronner. MS.: Jehan fu clers et Coronnez. Apud Petrum Cellensem lib. 7. Epist. 16: Postulat ut de manu vestra primitias Clericatus, id est, Coronam accipiat.

Coronati, appellati etiam gentilium Sacerdotes. Innocentius PP. in Epist. ad Episcopos in Synodo Tolosana constitutos: Neque de curialibus aliquos ad Ecclesiasticum ordinem venire posse, qui post baptismum Coronati fuerint, vel Sacerdotium, quod dicitur, sustinuerint, et editiones publicas celebrant. Firmicus lib. 3. Matth. cap. 4: Alios per totam viam suam faciet Coronatos. Cap. 7: Faciet etiam Coronari infulis et coronis. Et cap. 14: Erunt autem aut Coronati, aut Sacerdotibus praepositi, aut sacrorum bajuli simulacrorum. Vide Carolum Paschalium lib. 4. de Coron. Cap. 13. 19.

Corona Imperialis, seu Imperatorum Occidentis, sic describitur ab Honorio Augustod. in Gemma animae lib. 1. cap. 224: Corona Imperatoris est circulus orbis. Portat ergo Augustus Coronam, quia declarat se regere mundi Monarchiam... Arcus super Coronam curvatur, eo quod Oceanus mundum dividere narratur. Et in Ceremoniali Romano lib. 1. sect. 5. cap. ult.: Differt forma Coronae Imperialis ab aliis: nam ea sub se tiaram quamdam habet in modum fere Episcopalis mitrae, humiliorem tamen, magis apertam, et minus acutam: estque ejus apertura a fronte, non ab aure, et semicirculum alium habet per ipsam aperturam aureum, in cujus summitate crux parvula eminet. Porro corona aurea illa est qua Romae a Summo Pontifice donatur, tanquam Imperator, quippe triplici corona coronatur Imperator Germanicus, argentea, ferrea, et aurea: argentea, tanquam Germaniae Rex Aquisgrani: Modoetiae ferrea, ut Rex Longobardiae: demum aurea Romae, ut Imperator. Albericus in Indice, verbo Corona: Imperator triplicem Coronam, recipit, primam argenteam pro Alemannia, ferream in Modoetia Comitatus Mediolani, et auream in diversis locis. Tradit Otto Frisingensis Fridericum I. coronis quinque aureis fuisse decoratum: primam de Regno Francorum apud Aquisgranum, secundam Ratisponae de Regno Germaniae, tertiam Papiae de Regno Lombardico, quartam Romae pro Romano Imperio ab Hadriano IV. quintam vero Modoeciae pro Regno Italico suscepisse. Ita legimus in Annalibus Francor. Fuldensibus ann. 869. Carolum Calvum Regem, comperta Hludovici fratris sui infirmitate, Regnum Hlotarii invasisse, et in urbe Metensi diadema capiti suo ab illius civitatis Episcopo imponi, et se Imperatorem et Augustum, quasi duo Regna possessurum, appellari praecepisse. Vide Hieronym. Balbum lib. de Coronatione cap. 3.

Poggii Braccolinii Hist. lib. 7. col. 380. apud Murator. tom. 20. Script. Ital.: Carolus Magnus apud Latinos, ob ejus in sacrosanctam Romanam ecclesiam et Pontifices merita, adeptus imperium, primus et a Romanis dictus est imperator, et a Leone pontifice coronatus; atque hinc nova coronandi a pontificibus imperatoris consuetudo est exorta. Qua vero corona Carolus, et qui ab eo manarunt, usi fuerint incertum. Duo autem, quos ipsi coronari vidimus, Sigismundus ac Federicus, auream Coronam margaritis gemmisque distinctam, semicyclo supra caput in crucem reflexo, per Eugenium ac Nicolaum pontifices apud Divi Petri basilicam capiti impositam, ad Lateranensium sacras aedes euntes redeuntesque ingenti pompa apparatuque veste sacerdotali gessere.

Corona Argentea illa est qua Imperatores adornantur, cum Aquisgrani inaugurantur, Regesque Alemanniae renuntiantur. Beka de Coronatione Willelmi Regis: Rex Bohemiae Regis Pincerna de consensu Coloniensis Archiepiscopi Coronam argenteam capiti suo superimpressit. Similia habent de Adolpho Ferretus lib. 2. Hist. sui temporis, de Henrico VII. idem Ferretus et Georgius Merula lib. 7. Vicecomit. antiquit. de Carolo IV. Marius AEquicola in Commentar. Italic. rerum Mantuanar. Ex quo errare auctorem Vitae Clementis VI. PP. colligitur, qui tradit Archiepiscopum Coloniensem in oppido suo Bunnensi supra Rhenum Adolphum coronasse corona ferrea quod Aquisgranum tunc Bavari partes sectaretur.

Corona Ferrea Modoeciae, quae Radevico Modoicum, Gunthero lib. 8. Modionum, (nisi restituendum sit Modoicum, quod puto) Italis Monza dicitur, donatur Imperator, postquam argenteam Aquisgrani excepit, tanquam Longobardici Regni et Italiae Rex. Landulfus de S. Paulo in Chronico Mediolanensi cap. 39. Anselmus (Archiepiscopus Mediolanensis) in Castellis habitans, intellexit quod Clerus et populus Mediolanensis nobilem Principem Conradum cum Ecclesiastica pompa et civili triumpho conveniente Regi naturali suscepit. Cum autem Clerus et populus..... idem Anselmus a Leuco descendit ad Modoetiam, qui est primus locus Coronae Regis, ibique pernoctavit, etc. Infra: De caetero ipse, quasi consentiente communi omnium gentium voto, in Ecclesia S. Michaelis, quae est Modoetiae, benedixit, et unxit, et Coronam electo Conrado in festo S. Petri posuit, altero Episcopo astante Regi coronando. Deinde: Eandem quoque solennitatem Coronationis in Ecclesia S. Ambrosii... celebravit. Radevicus de Friderico I: Princeps Romanus a Mediolano castra movens apud Modoicum sedem Regni Itali Coronatur. Guntherus: Tunc demum victa Fridericus ab urbe recessit, Modoinumque petens, prisco dignatus honore Illustrare locum, sacro diademate crines Induit, et dextra gestavit sceptra potenti.

Annal. Victor. Mss. ad ann. 1342: Karolum (comitem Lucemburgi) sic electum (in imperatorem loco Ludovici Bavariae ducis a Papa depositi) archiepiscopus Coloniensis in opido suo Velimensi supra regnum coronavit Corona ferrea, pro eo quod locus Aquisgrani et villa de Frankefort, ubi consueverat fieri tam electio quam coronatio regum Romanorum, tunc Bavario favebant et adhaerebant. Qui plura hac de re voluerit, ea erudite disquisita reperiet in Dissert. illust. Fontanini de Corona ferrea, Lipsiae edita ann. 1719. et in Comment. Murator. tom. 2. Anecd. ejusd. pag. 267. Couronnation, pro Couronnement, solemnis regum inauguratio, apud Froissart. vol. 3. cap. 28: Devant la Couronnation du roy de Portugal qui fut couronné a Connimbres, etc.

Interdum tamen alios Imperatores non Modoeciae, sed Mediolani in Ambrosiana Basilica Corona Ferrea coronatos legimus, ut Henricum VII. apud Albertinum Mussatum lib. 1. Histor. Rubr. 12. Levoldum Northovium in Chron. Markano ann. 1310. in Historia Cortusiorum lib. 1. cap. 12. apud Continuatorem Nangii ann. 1310. Ughellum tom. 4. pag. 1109. 1110. et Corium in Hist. Mediolan. part. 2. qui observat Henricum Modoecensibus concessisse diploma, quo eorum juribus cautum decrevit. Idem de Ludovico Bavaro scribunt Albertus Argentin. pag. 124. et Continuator Nangii ann. 1327. De Carolo IV. testantur illius Tabulae, quas descripsit Auctor Bohemiae sacrae pag. 59. et Marius AEquicola in Comment. rer. Mantuan. praeterea Albertus Argentin. pag. 163. Ita Fridericus III. Romae corona ferrea donatus est a Nicolao PP. ob pestem quae Modoetiae grassabatur. Ceremoniale Romanum lib. 1. sect. 4: Et Corona Regni Longobardici sive Italici, quam superiores Imperatores Modoeciae suscipere consueverunt, cum Fridericus pestis timore illuc accedere non potuisset, Pontificis manibus coronatus est in Basilica Petri apud altare majus, quae Corona Ferrea, licet aerea sit, nuncupatur. Infra de eadem Corona sect. 5: Quae quidem Corona ideo appellatur ferrea, quod laminam quandam habeat ferream in summitate, alioquin aurea et pretiosissima. Vita Balduini Lutzemb. Archiepisc. Trevir. lib. 2. cap. 10: Et ibidem D. Henricus Rex sequenti die Epiphaniae Domini in S. Ambrosio a Mediolanensi Archiepiscopo una cum sua Regina Corona Ferrea ad instar lauri margaritis pretiosis ornata, de calibe tamen per ipsum Henricum Regem cunctis successoribus facta, eo quod Corona Regum antiqua ex negligentia esset amissa; nam a nullo Regum de tempore Frederici Imperatoris fuerat requisita, gloriosissime extitit coronatus, etc. Hinc Lauream a Modoecensibus peculiari vocabulo appellatam coronam istam ferream auctor est Rollandinus in Chron. ut et Albertinus Mussatus lib. 1. Rubr. 12. Vide Constitut. Imper. Goldasti tom. 1. pag. 320. Zucchum in Historia ferreae coronae, Puricellum in Ambrosiana Basilica, ex Galvaneo Flamma, et aliis, pag. 177. 178. 179. 277. 278. 580. 583. 1091. etc. Sed an ea corona a temporibus Caroli Magni obtinuerit, quod tradidit Sigonius lib. 4. de Regno Italiae, pluribus disquirit vir doctissimus Carolus le Cointe, in Annalib. Ecclesiast. Franc. ann. 774. num. 30.

In solemnioribus festis usus erat, teste Ivone Carnotensi Epist. 66. 67. etc. ut regibus Francorum coronam imponerent episcopi.

Corona, nude, interdum Festum Coronae appellatur Solemne festum coronationis Papae, quod Romae quotannis celebratur, in Cerem. Rom. apud Mabill. tom. 2. Mus. Ital. num. 26. 27. et 36: Papa debet accipere coronam in capite suo, et per mediam urbem cum processione redire ad palatium, perficere festum Coronae. Coronatus redit ad palatium, sicut in aliis Coronis. Acceptis laudibus, et celebrata Corona, sicut mos est, omnes redeunt ad propria.

Coronae Ducum, Comitum. Continuator Aimoini cap. 32. de Carolo Calvo: Romam exiens, Papiam venit, ubi et placitum suum habuit, et Bosone uxoris suae fratre Duce ipsius terrae constituto, et Corona Ducali ornato... ad Monasterium S. Dionysii pervenit. Rogerus Hovedenus de Joanne Comite Moritaniae, postmodum Rege Angl.: Accinctus est gladio Ducatus Normanniae, in matrici Ecclesia per manum Walteri Rotomagensis Archiepiscopi: et praedictus Archiepiscopus posuit in capite Ducis circulum aureum habentem in summitate per circuitum rosas aureas. Ordo ad benedicendum Ducem Aquitaniae: Post haec imponit Episcopus capiti Ducis circulum aureum, cum oratione ista, etc. , cujus auctor vixit sub Ludovico VII. circulum aureum Ducibus tribuit: Prans cette Dame, gentis Dus Segnoris, Ains de tes els plus biele ne vis, Sire seras de trestot cest pais, Le cercle d'or tenrez el chief assis. AEgidius de Roya ann. 1313: Rex Franciae solennem Curiam Parisiis tenuit, in qua omnes Principes sub Corona fuerunt, dempto Roberto Comite Flandriae, unde Rex mirabatur, etc. Vide Observata ad Joinvillam.

Charta Frider. imperat. ann. 1157. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. Mss. pag. 273: Wladislao illustri et serenissimo duci Boemiae..... Circulum videlicet gestandum concessimus, et cum omnibus successoribus suis inperpetuum decrevimus. Itaque irrevocabili lege statuimus ut liceat praefato duci Boemiae, duci Wladislao, illis temporibus, quibus nos coronam et diadema gloriose portamus, in Nativitate Domini videlicet, et in Pascha et Pentecostes, Circulum portare. Tunc temporis, ut legitur in Chron. Bohem. ibid. pag. 272. propter excellentiam imperialis coronae seu diadematis, coronae regum, circuli ab imperatoribus vocabantur. Quod male ex laudato diplomate efficit Auctor Chronici, cum duci, non vero regi, circulus concedatur ab imperatore. Vide Circulus.

Coronam de racemis, quam annuatim debebant Abbas et Conventus Humolariensis, remittit Ludovicus Rex Charta ann. 1223. quae habetur apud Hemereum in Aug. Virom. pag. 52. Nescio an huc spectet quod habet Capitulare de Villis cap. 22: Coronas de racemis qui vineas habuerunt, non minus tres aut quatuor habeant (judices.)

Corona Oblationis, Panis benedictus in modum coronae, seu forma rotunda confectus. Gregorius M. lib. 4. Dialog, cap. 55: Tunc duas secum oblationum Coronas detulit. Et mox: Iste panis sanctus est, ego hunc manducare non possum. Graeca Zachariae habent, Δύο οὖν μεθ᾽ ἑαυτοῦ προσφορὰς λαϐὼν, etc. Vide Oblata.

Corona, Nimbus, circulus qui circa Sanctorum capita depingitur. Honorius August. lib. 1. cap. 133. quod de Corona in Ecclesia inscribitur: Lumina quae circa capita Sanctorum in Ecclesia in modum circuli depinguntur, designant quod lumine aeterni splendoris coronati fruuntur. Idcirco vero secundum formam rotundi scuti pinguntur, quia divina protectione, ut scuto, nunc muniuntur, etc.

Coronae, vox Agrimensorum: Loca circumposita, quibus scilicet oppida circumducta sunt. Vide Frontinum pag. 96. 115.

Corona, Nummus aureus Francicus. In veteri Regesto 7. Febr. ann. 1339: Fiebant Coronae ponderis 45. Vide Moneta.

Corona. Rabanus Maurus in Glossis Latino-Barbaricis: Circulus, quo a pupilla albae partes oculi separantur, discreta nigredine Corona dicitur.

Adde ex D. Falconet: Anatomicis dicitur Iris. Vide Lex. medic. a Panor. Brunone de variis significationibus vocis Coronae in re medica.

Corona, Candelabrum in modum coronae ac circuli, variis lucernis instructum, ab Ecclesiarum laquearibus dependens. Anastasius in S. Silvestro PP.: Coronam ex auro purissimo, quae est Pharus cantharus, etc. Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcens. cap. 9: Micant Coronae, candelabra resplendent. Joannes Diaconus in Episcopis Neapolitan.: Multas ibidem fecit aereas Coronas, e quibus scilicet lucernae seriatim dispositae dependerent. Gervasius Dorobernensis in Descriptione Ecclesiae Cantuariensis: In medio Chori dependebat Corona deaurata viginti quatuor sustinens cereos. AEgidius Aureae Vallis Monachus cap. 53: Augustae operositatis Corona, quae pendebat in medio Monasterio. Vita B. Joannis Abbatis Gorziensis cap. 10: Taceo Coronas tam luminoso fulgore a laquearibus dependentes. Versus inscripti a Theodorico Episc. Metensi Coronae, quae etiamnum in aede sacra Metensi conspicitur apud Meurissium: Cujus in aede sacra rutilans micat ista Corona,   Ad lumen turbae, vel decus Ecclesiae. Continuator Historiae Episcoporum Virdunensium n. 4: Templum S. Mariae ita Coronis ornavit, ut si manu primam tangeres, usque ad novissimam omnes moverentur.

Coronae Pharales, apud Anastasium in Vitis PP. pag. 25. 26. Vide Phara.

Corona Ecclesiae, f. Pars Templi choro postica, quod ea pars fere desinat in circulum. Charta anni 1170. in Tabulario B. Mariae de Charitate: Duo altaria in Corona Ecclesiae.

Coronae cum Delphinis et Liliis, apud Gregorium Magnum lib. 1. Epist. 66. et Anastasium in Vitis PP. pag. 17. 18. Vide Descriptionem nostram sanctae Sophiae n. 48. Ejusmodi coronas recensent passim Scriptores, Honorius Augustod. in Gemma animae lib. 1. cap. 141. Hariulfus lib. 2. Chron. Centul. cap. 10. Anastas. in S. Silvestro, in S. Caelestino, in S. Marco, in Sergio pag. 13. 16. 17. 19. 60. Ardo Mon. in Vita sancti Benedicti Anian. cap. 5. n. 23. Vita S. Silvini Episcopi cap. 2. n. 21. Continuator Hist. Episcop. Virdunensium n. 3. Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 9. Iso Magister de Mirac. S. Galli cap. 8. Udalricus in Statutis Cluniac. lib. 2. cap. 11. Petrus Venerab. in Statutis Cluniac. cap. 52. Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 5. lib. 4. cap. 13. Chronicon Casinense lib. 3. cap. ult. Milo Monachus Elnonensis in Praefat. ad Vitam S. Amandi, S. Bernardus de Vita et morib. Cleric. cap. 11. Fulcardus de Miraculis S. Bertini cap. 2. Chron. Atinense pag. 501. etc.

Coronae, inter cimelia et ministeria sacra, non semel occurrunt in Chartis Hisp. Charta Christinae filiae Bermundi II. Regis apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Bened. tom. 5: Ad ministeria Ecclesiae, cruces duas argenteas, calices duos argenteos, cum suis patenis, Coronas duas argenteas, cum candelabro uno argenteo, signos de metalos, etc. Alia aerae 1016. ibid.: Cruces, et calices, et Coronas pro in Ecclesia, etc. Alia aerae 1111. tom. 6: Capsa argentea exaurata pensante solid. cm. dictatos pensante sol. 10. Corona argentea pensante sol. 30. etc. Alia Ferdinandi M. Regis aerae 1101. apud eumdem tom. 6: Alios similiter tres frontales argenteos singulis altaribus, Coronas tres aureas, una ex his cum sex alphas (unionibus) in gyro, et Coronas de..... intus in ea pendens, alia est de.... cum olovitreo aurea, tertia vero est diadema capitis mei aureum, et arcellinam de crystallo auro coopertam, etc.

Corona Consecrata, apud Anastas. Bibl. in sancto Zephyrino.

Corona Linea. Constitutiones Petri Episcopi Ruthenensis Legati Apostol. in insula Cypro ann. 1313: Nec Coronam lineam ut Miles laïcus, seu vayletus deferant Clerici.

Coronae in Nuptiis. Tertullianus de Corona Militis cap. 13: Coronant et nuptiae sponsos. Sidonius lib. 1. Ep. 5: Jam quidem virgo tradita est, jam Corona sponsus, jam palmata consularis, jam cyclade pronuba, jam toga Senator honoratur. Nicolaus I. PP. in Responsis ad Consulta Bulgaror. cap. 3: Post haec (post peractam benedictionem nuptialem) de Ecclesia egressi Coronas gestant, quae semper in Ecclesia ipsa solitae sunt reservari. Anonymus in feminam loquacem pag. 6: Ὥστε μιϰροῦ μὲν ῥίψας τὸν στέφανον ἐϰ μέσων τῶν γάμων. Λαμϐάνειν τοῦ γάμου στέφανα, apud Theophanem in Chronico pag. 374. 397. 409. Anonymus Combefisianus in Romano Lacapeno num. 23. Καὶ εὐλόγησεν Πέτρον ϰαὶ Μαρίαν, ϰαὶ τοὺς νυμφιϰοὺς στεφάνους ταῖς αὐτῶν ἐπέθηϰε ϰεφαλᾶις. Theophanes Cerameus Homil. 6: Καὶ τὸν στέφανον ὀνειροπόλει, ϰαὶ τὴν παστάδα ϰαὶ τὸν ὑμεναῖον. Adde Leonem Grammaticum pag. 449. 458. 479. Hinc Στεφάνωμα pro nuptiis, in Euchologio, et Στεφανῖται, conjugio nexi, apud Theophanem in Chronico pag. 368. et ejus Continuatorem pag. 441. Bigami autem non coronantur, ut est in Nicephori Confessoris canone 10. Vide Chronicon Orientale ab Ecchellensi editum pag. 137. Goarum ad Eucholog. et Gloss. med. Graecit. in Στέφανοι.

Coronae in mundo muliebri. Vetus Statutum ann. 1283: Nul Bourgeois ne Bourgeoise ne portera verd ne gris, ne ermine, et se delivreront de ceux qu'ils ont de Pasques prochain en un an, et ne porteront et ne pourront porter or, ne pierres precieuses, ne ceinture d'or ne à perles, ne Couronnes d'or ne d'argent.

Ms.: Les femmes font encore pis,..... Couronnes d'or, riques capiaus, Et dras de soie boins et biaus. Vide supra Circulus 1., Couronne vero, pro Assemblée, Corona, consessus. Ms.: Jurés avant que sans boisdie Li donrez vostre fille sage, S'il le veut prendre, en mariage,...... Et le vostre fille i ferés Venir à toute la Couronne.

Corona, Virorum quoque fuit ornamentum, a forma rotunda sic dictum. Stat. S. Capellae Bitur. ann. 1407. ex Bibl. reg.: Item quod omnes et singuli de collegio praedicto deferant Coronas honorabiles et decentes ad honorem ecclesiae, non tamen sicut advocati aut laici, sed tanquam ecclesiastici viri, ut differentia inter clerum et laicos sit. Lit. remiss. ann. 1383. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 163: Une Couronne d'argent dorée du pris de environ v. frans, laquelle estoit de la façon de celles, que portent entour leurs colz nostre trèscher et amé cousin le sire de Coucy et ses gens.

Corona Papyri meretricibus in ignominiae signum imposita. Stat. Astae collat. 11. cap. 124. pag. 37. v°: Item statutum est, quod aliqua mulier secularis inhonestae vitae non audeat habitare in domo habitationis alicujus presbiteri vel alicujus alterius religiosi, vel sacratae personae,....... et quae contrafecerit pro qualibet vice condemnetur et puniatur in lib. xv. Asten. quas si non solverit infra decem dies a die condemnationis numerandos, per civitatem Asten. publice fustigetur, cum Corona una papyri in capite. Vide Mitrae.

Corona. Ordo de Corona. Vide infra in Ordo 6.