Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORPORALIS

CORPORALIS, Epist. Johan. de Monsteriolo ad Nicolaum de Clemengis apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1341: Quorum tamen Capitaneus, et, ut ipsi vocant, Corporalis, permodico ante tempore, ad Regem legatum cum aliis civitatibus Venetis, fuerant me sciente quam multipliciter honorati.

Corporalior, Gr. σωματιϰώτερος. Vet. Interpres comment. Origen. tract. 30: Et vide si potes in singulis quibusque classibus eos, qui Corporaliores et mundialiores fuerunt, dicere mulieres.

Corporalis Fides, Idem quod Corporale juramentum in Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 14. Fide prestita Corporali promisimus, in Chart. ann. 1308. ap. Schannat. in Probat. Hist. Fuld. pag. 223. Fidelitatis homagium Corporale, in Chart. Carol. IV. Imper. ann. 1349. ap. Haltaus. voce Huld col. 966.

Corporale Juramentum, Quod praestatur protensa manu, tactis sive inspectis sacrosanctis Evangeliis, Cruce Dominica, vel Sanctorum reliquiis admotis. Charta Stephani Dom. de Villars pro Ecclesia Insulae Barbarae ann. 1226. in Maceriis ejusdem Monasterii tom. 1. pag. 140: Quittavi, et pro me et successoribus meis promisi Corporali praestito juramento. Similia occurrunt apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 460. et 465. et plura in voce Juramentum.

In Corporalem Possessionem Aliquem mittere, Aliquem verum rei Alicujus possessorem solemni ritu declarare, apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 1. pag. 266. et tom. 5. pag. 558. In Corporalem Possessionem inducere, in chart. ann. 1258. ap. Kopp. Init. Foeder. Helvet. pag. 11.

Corporalis Dominus. Vide infra in, Dominusii.

Corporalis Justitia. Vide infra in Justitia 1.

Corporalis Residentia. Chart. Adolfi Comit. Nassov. ann. 1287. in Schilteri Com. J. Feud. Alem. pag. 440: Ad idem Castrum locemus probum et honestum militem... inibi frequenter cum Corporali Residentia remansurum.