Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORPUS

CORPUS, Homo de Corpore. Vide Homo.

Corpus Domini, Hostia sacra. Joann. Villaneus lib. 8. cap. 80: Promise tutto per sacramento in sul Corpus Domini. Idem lib. 12. cap. 2.: Giurato sopra il Corpus Domini. Adde cap. 35.

Pontif. Ms. eccl. Elnens. ubi de Dedicat. eccl: Pontifex paret reliquias in altari consecrando includendas;... vel deficientibus reliquiis ponat Corpus Domini. Charta Ludov. XI. ann. 1477. ex Bibl. reg.: A l'élévation du Corpus Domini, etc.

Corpus Christi, Incruentum Christianorum sacrificium, in quo Corpus Christi conficitur. Testam. Bertr. de Borno dom. de Altoforti ann. 1360: Postea de dicto panno fiat quaedam cappa sive chazilla, cum qua in dicta ecclesia S. Eligii missae dicantur et celebretur Corpus Christi. Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 115. Chartoph. reg. ch. 241: Les exposans trouverent un jeune homme couchié sur l'autel de la Magdalaine, où l'en chante et célebre continuelement le Corps Nostre Seigneur.

Corpus Politicum, dicuntur Episcopi, Abbates, Priores, Decani, Ecclesiarum participes, et ejusmodi, qui succedunt personaliter tantum. Rastallus.

Corpus Castri. Castrum ipsum, absque adjacenti Burgo. Constitutio Petri I. Reg. Aragon. ann. 1228. MS: Item mansiones aliquis non incendat, vel alias ignem subponat ad nocendum. Si vero Barones nostri vel Milites guerram inter se habuerint, et ad expugnandum castrum vel fortitudinem inimicorum suorum venient, et in expugnando ipso Corpore castri vel fortitudinis, si ignem supposuerint, non teneantur pro pace fracta. Vilharduinus n. 203: D'autre part le bras de S. George ne tenoient que le Cors de l'Espigal, et tote la terre si tenoit Toldres Lascres. Adde Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 38. 59.

Corpus Corporatum, Collegium, sodalitium, apud Rymerum tom. 15. pag. 108. col. 1. et alibi.

Chron. Joan. Whethamst. pag. 393: Ita semper, quod... hereditamenta superius recitata, data vobis, sive alicui alteri personae, vel Corpori Corporato, etc.

Corpus Ecclesiae, pro navi Ecclesiae seu pro priori ejus parte, Gall. Nef, accipitur in Concilio Mexicano ann. 1585.

Corpus Juris, ita vulgo Codices Juris civilis appellamus. Formula 16. ex Baluzianis: Ut lex mundana Theodosiano Corpore arbitratus discernit.

Corpus Praebendae, Praebenda ipsa, seu Portio bonorum Ecclesiae ad unum pertinens Canonicum. Charta anni 1367. apud Miraeum tom. 2. Diplom. Belg. pag. 893. edit. 1723: Item quod quilibet Canonicus, qui nunc est, sit contentus de Corpore seu grosso suae praebendae, quod habuit ante erectionem dictae Ecclesiae Collegiatae. Vide Praebenda.

Charta Barthol. episc. Paris. ann. 1226. ex Chartul. Paris fol. 40: Quod canonicus nihil percipiat de Corpore praebendae suae, nisi prius residentiam perfecerit... Corpus autem praebendae dicimus illud quod percipitur praeter distributiones cotidianas, quae illis solis dantur, qui personaliter et praesentialiter intersunt.

Corpus Signaturae. Bleynianus Institut. lib. 1. pag. 89: Caeterum quod ex subscriptionibus et annotationibus hujusmodi suae junctis supplicationi emergit, Signatura... appellatur... ipsaque supplicatio in fine subscripta, Corpus signaturae... dicitur.

Corpus Regis, Rex ipse, vulgo La personne du Roy. Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 4. r°. ad ann. 1413.: Monilia seu fermalia, et alia jocalia pro Corpore regis.

Corpus Abbatiae, Ejusdem septum, ambitus, Gall. Enceinte. Charta Henr. archiep. Senon. ann. 1255. ex Chartul. Maurigniac.: Concedens dictus abbas, quod ipse et successores sui... teneantur eidem conventui singulis annis solvere et tradere ex granariis abbatis in Corpore abbatiae... dictos octo modios bladi. In Charta vero abbatis ann. 1254. eadem de re legitur: in granario nostro de Maurigniaco.

Corpus Fluvii, Ubi integer fluit. Stat. Mutin. rubr. 7. pag. 1. v°: Quod aliquis non audeat extrahere aquam de Corpore Scultemnae inferius, nisi per canalia per quae aqua extrahi solet.

Corpus Villae, Ejus pars interior. Charta ann. 1214. in Chartul. Campan. fol. 146. r°: Notum facio... quod domum meam de Herviaco, quae in Corpore villae Herviaci sita est, cum toto porprisio suo, etc.

Corpus Domus, Gall. Corps de logis, AEdium pars praecipua. Libert. villae de Poix ann. 1208. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 605. art. 14: Quicunque autem advena accesserit,... si conduxerit domum alicujus, ita quod in principali Corpore ejusdem domus maneat, etc.

Corpus, Lorica, Gall. Corps de cuirasse. Inventar. bonor. Raym. de Villanova Ms. ann. 1449: Sequuntur ea, quae reperta fuerunt in camera alia superiori: et primo, sedecim Corpus pro armis. Item una massa ferri.

Corpus, Rei alicujus summa, Gall. Total. Reg. Cam. Comput. in Bibl. reg. asservatum Cod. 8406. fol. 102. v°: Ultimus incheriator seu mercator debet totum cum Corpore vendae. Id est, integrum venditionis pretium.

Corpus, Cujusvis rei basis et fundamentum. Testam. Guill. de Meled. archiep. Senon. ann. 1376. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 338: Item Corpus tabulorum, super quos dicta crux infixa existit, et plures reliquiae plurimorum sanctorum in eisdem,

Corpus, nude, Cadaver, exanime corpus. Lex Sal. tit. 8. De Corporibus expoliatis. Corps naturel, eadem acceptione, apud Math. de Couciaco in Hist. Caroli VII. ubi de ejus funebri pompa pag. 733: Un chariot de cuir bouilly, dans lequel estoit le Corps naturel dudit feu roy, bien enoint et embausmé. Unde Corps vel Feste d'un Corps, Exequias et exequiarum convivium nuncupabant. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 250. bis: Il estoit venuz à la table où il disnoit à la feste d'un Corps. Aliae ejusd. ann. ibid. ch. 258: Après ce que l'exposant et son pere orent soupé au Corps de feu Gilet Morelet, etc. Stat. pro sartoribus Rotomag. ann. 1387. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 340. art. 3: Que nul d'icelui mestier ne puist ouvrer au Samedi,... exepté la besongne de noz seigneurs et de noz dames les royaulx, et robes de Corps et de nopces.

Corpus pro Corpore, Phrasis Gallica, Corps pour corps, Vadem se pro altero dare. Memor. C. Cam. Comput. Paris. fol. 232. v°. ad ann. 1359: Applegiaverunt eumdem Johannem Corpus pro corpore ad reducendum ipsum et faciendum comparere continue coram gentibus compotorum.

Corpus Facere, Gall. Faire corps, Dicitur de collegio scabinorum, qui res publicas administrant. Charta ann. 1310. ex Tabul. Corb.: Accessimus ad quandam domum in medio mercati dictae villae (Corbeiae) sitam, in qua consueverunt major et jurati dictae villae, tempore quo exercebant in dicta villa, Corpus et communiam facere, videlicet banna et proclamationes publicas.