Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORRECTIO

CORRECTIO, apud monachos, Castigatio, flagellatio. Stat. Praemonstr. MSS. dist. 3. cap. 2: Qui autem scienter silentium fregerit in ecclesia, dormitorio, refectorio sive claustro, si clamatus inde fuerit, unam Correctionem accipiat... Qui autem non clamatus veniam de hoc sponte sua postulaverit, Correctionem non accipiet. Et cap. 3: Pro hujusmodi culpis (gravibus) et hiis similibus veniam petentibus, et non clamatis, tres Correctiones in capitulo dentur. Vide Disciplina., Corrigement vero, pro Correction, avertissement, Admonitio, animadversio, in Lit. remiss. ann. 1369. ex Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 364: Jehan du Tot dist audit Fresquet par maniere de Corrigement, etc. Ital. Correggimento. Courrugier, Corrigere, multare, Gall. Chatier, in Charta pro restit. commun. Tornac. ann. 1340. ex Reg. 71. ch. 387: Se clerc meffait, où il soit enregistré en la halle à telle amende, dont un homme lay seroit Courrugié, etc.