Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORRUMPO

CORRUMPO, (CORRUMPERE) Abrogare, rescindere, irritum facere, Corrumpre, eodem intellectu, in Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 381: Avons juré de tenir et faire tenir sans Corrumpre, venir ne faire venir encontre, etc. Charta ann. circ. 1160. apud Cencium inter Census eccl. Rom.: Corrumpentes itaque et omnino evacuantes et in irritum reducentes omnia privilegia et invasiones atque investimenta, quae super tenimenta Tusculani facta sunt, sive a Romanis, sive ab omnibus aliis personis. Bened. abb. Petroburg. de vita Henr. II. reg. Angl. edit. Hearn. tom. 1. pag. 344. ad ann. 1180: Vetus namque moneta Corrupta fuit, et rex monetarios suos redemit. Corrore des temoins, Testes subornare, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 226: Icellui suppliant a congneu que sesdiz tesmoings il avoit induis et Corroz et leur avoit promis de donner le vin, mais qu'ilz deposassent à son entention. Occurrit rursum infra.

Corrumpere, Discerpere, lacerare. Leg. Polon. a Prilusio collectae pag. 448: Si vero non statim easdem chartulas vel Corruperit, vel igni consumpserit, etc.

Corrumpere, Devirginare, Papiae. Corrupter, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 581: Ledit maire, pour mieulx savoir se l'exposant avoit congneu charnelement, ne Corrupté ladite fille, il la fist veoir et visiter diligemment par certaines femmes matronnes. Unde Corrumpement, virginitatis vitiatio, in aliis Lit. ann. 1385. ex Reg. 127. ch. 91. bis: Icelle Perrote doubtant le deshonneur, vitupere et Corrumpement de la virginité de son corps, etc. Corrumpre nature, Semen citius, quam par est, extra vas debitum effundere, in Lit. remiss. ann. 1456. ex Reg. 183. ch. 127: Avant qu'il peust toucher ou entrer à l'instrument naturel d'elle (la jeune fille) il Corrumpit nature en lui.