Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORRUPTIO

CORRUPTIO, Actus quilibet venereus sive licitus sit sive illicitus. Papias in MS. Bituric.: Continentia est post Corruptionem sexus renuntiatio.... Continens non solum in castitate post Corruptionem, sed ab omni vitio. Eidem Corumpere, Devirginare.

Corruptio Sanguinis, apud Leguleios Anglos, dicitur, cum quis feloniae vel Majestatis criminis convictus est: tunc enim illius sanguis corruptus dicitur, quia neque liberi, neque ullus ex illius sanguine, sive consanguineus, illius haereditatem percipere potest. Praeterea si nobilis sit, ejus liberi ignobiles fiunt, ita ut paterna nobilitate frui non possint, nisi auctoritate Regia. Rastallus.