Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORRUPTUS

CORRUPTUS, Italis Corrotto, Luctus funebris. Corruptum levare, lamentabiles voces ac ejulatus occasione funerum emittere, interprete Muratorio ad Stat. Ferrar. ann. 1269. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 336: Quod nemini de civitate Ferrariae seu burgis liceat levare Corruptum seu plangere alta voce propter aliquod corpus mortuum, postquam ipsum corpus extractum fuit de domo, et portabitur seu portatum fuerit ad ecclesiam. Nunc vero Italis fare il Corroto, eodem auctore, designat tantummodo lugubris vestis usum in luctu pro funeribus. Vide Cantatrices.