Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORTEX

CORTEX, Putamen, Gall. Coquille. Convent. Saonae ann. 1526: Amigdolae sine Cortice, etc.

Corticem Facere, Deliberare, arborem decorticare, Gall. Ecorcer. Lit. de Operariis corticum in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 143. r°.: Ventarius debet ire Chalandreyum ad colligendos redditus suos ibidem;... interrogatus prius ab illis vel ab aliquo illorum, qui faciunt Corticem, quando ipse velit ire; et tunc procuretur ab eisdem hominibus in uno prandio... Praeterea homines de Chalandreyo non exercent opus Corticis, sine licentia ventarii, et illi qui volunt hoc opus exercere, propter hoc serviunt ei. Vide infra Corticarius.