Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CRATER

CRATER,² Lampas, seu discus lampadis. Itinerarium S. Willibaldi n. 18: Et ibi stant in lecto 15. Crateres aurei cum oleo, ardentes diu noctuque. Ἀργύρεοι ϰρατῆρες, eadem notione apud Paulum Silentiarium. Vide Descriptionem aedis Sophianae a nobis editam cum Cinnamo n. 58.