Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREATURA

CREATURA, Res quaevis. Vetus Poenitentiale MS.: Si aliquis Creaturam perdiderit, hoc est, thus, thuribula, tabulas, aut scedulam, etc.

Reg. Phil. Aug. de feudis Norman. ex Cod. reg. 4653. A. fol. 184: Item feudum et domanium in nemore et plano, in molendinis et in vivario, et in omni Creatura.

Creatura, Homo. Epist. capit. Auxit. ad Papam pro Joan. de Lescun eorum archiep.: Ubi ferme decem millia Creaturarum fame et egestate periissent, nisi numerosa bladorum sua abundantia sustentatae fuissent.

Creatura. Ordinar. Capellae reg. MS.: Deinde fiat benedictio palmarum, et postea Creaturae, Asperges me, etc. an Populi ?

Creaturae Belluarum, Belluae, apud Marten. tom. 2. Itinerarii pag. 365. ex Indico Itiner. Balthasaris Spinger: Ammirabimur illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et Creaturas belluarum.