Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDENTIA

CREDENTIA, Fides, opinio, haeresis, Gall. Croyance. Liber Sentent. Inquisit. Tholos. pag. 10: Interrogatus de Credentia haereticorum, respondit quod non credidit eis. Passim ibidem occurrit. Miracula S. Zitae tom. 3. April. pag. 523: Haec ei fecerunt secundum suam veram Credentiam. Concil. Tarraconense inter Hispan. tom. 3. pag. 499: Dubitatio etiam oritur apud quosdam, utrum relapsi in Credentiam, et haeretici dogmatizantes, si postquam fuerint deprehensi voluerint poenitere, relinqui debeant judicio seculari. Vide Credentes 2.