Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDENTIA

CREDENTIA,² Abacus, Tabula seu mensa, in qua vasa ad convivia reponuntur, vel etiam mensula quae vasa altaris continet: Italis Credenza, Credentiaria, Gallis Credence. Ceremoniale Romanum l. 1. sect. 3: Credentiam appellant mensam supra quam vasa argentea, sive aurea ad convivium opportuna praeparantur: et similiter in divinis, supra quam ad sacrificandum necessaria continentur. Dicitur et Credentia actus ipse praegustationis cibariorum, et aliarum rerum. Describitur pluribus in Ceremoniali Episcopor. lib. 1. cap. 12. Credentia Ecclesiae.