Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDENTIA

CREDENTIA,³ Locatio, conductio, Bail. Constitutiones Siculae lib. 1. tit. 59. § 1: Sancimus, ut omnes Camerarii et Bajuli, priusquam in gabellam vel Credentiam bajulationes nostras administrandas susceperint,... corporalia subeant sacramenta, etc. Tit. 61: Locorum Bajuli... quanquam in Credentiam, vel in extalium bajulationem recipiuntur, etc. Tit. 68: de iisdem Bajulis: Sive in extalium, sive ad Credentiam collocentur.

Constit. Jacobi reg. Sicil. cap. 48: Officiales quoque, qui tempore praedicti Caroli officia et servitia suae Curiae exercuerunt et gesserunt ad Credentiam vel gabellam, de ponendis exinde rationibus coram magistris rationalibus magnae curiae nostrae, vel alibi, et satisfaciendo curiae nostrae, etc. Vide infra Credenzeria.