Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDENTIA

CREDENTIA,⁴ Fides data, interposita, Creance Gallis, Credenza Italis, quibus etiam Far la Credenza, est securitatis gratia cibos praegustare, ut observat Scipio Ammiratus in Stemmatibus Neapolitanis tom. 1. pag. 53. Annales Francorum ann. 785: Petentibus illis ut Credentias haberent, quod inlaesi fuissent. Charta divisionis Imperii Caroli M. cap. 8: De obsidibus autem qui propter Credentias dati sunt, etc. Instrumentum ann. 1394. apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 74: Supponatur etiam Credentia exposita mense Octobri per Nuntios apostolicos Domino Regi missa, et responsio tunc eis facta. Litterae Ducis Andriae ad Massilienses ex Schedis D. Le Fournier: Verba Credentiae commisimus venerabili viro Abbati Johanni de Caramanno Abbati S. Martini ad Plebem... cui placeat, ut nobis, dare Credentiae plenam fidem. Vita B. Deicolae, apud Eccardum in Probat. Originum Habsburgo-Austriacarum col. 167: Si divinae providentiae placet, ut moveam de loco isto, et vestro cedam hortamento, talem facite Credentiam mihi in conspectu fratrum nostrorum ceterorumque fidelium, ut omnia divini officii ornamenta, quae penes me habeo, salva atque intacta illuc deferatis. Charta Joan. Magunt. Archiepiscop. ann. 1410. in Guden. Cod. Diplom. tom. 4. pag. 61: Fridericus... nobis sub certis Credenciis significare curavit, etc. Vide mox Litterae de Credentia.

Charta ann. 1157. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 567: Et ego Berengarius archiepiscopus accipio te Raymundum Trencavellum in fide et Credentia mea loco sacramenti. Credence, pro Croyance, confiance, Fides, fiducia, apud Math. de Couciaco in Hist. Caroli VII. pag. 709: Le seigneur de Prie, en qui le roy adjoustoit grande foy, et Credence, etc.

Litterae de Credentia, apud Matth. Paris ann. 1252. Litterae Credentiae et favoris, apud eumdem ann. 1259. Litterae scilicet, per quas quis petit, ut Legato aut Misso suo plene credatur, ac fides habeatur in negotiis pro quibus mittitur. Credentiales literae, apud Ericum Upsaliensem lib. 2. Hist. Suecorum pag. 37. Acherium Spicil. tom. 7. pag. 301. Murator. tom. 12. col. 709. et Marten. Anecd. tom. 1. col. 1665. et 1675. Nostris, Lettres de Creance. Bulla Credentialis in Epist. Petri de Luna. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 635.

Credentiam Tenere, Italis Tener Credenza, Secretum servare. Charta ann. 1179: Item juraverunt quod Credentiam tenebunt Consulibus Papiae, et illi qui regimen Papiae habuerit.

Teneri vel Haberi in Credentia, id est, secreto. Stat. Cadubrii cap. 3. pag. 54: Tertia (pars) sit accusantis, et teneatur in Credentia. Correct. eorumd. cap. 74: Tertia (pars) accusatoris, qui de Credentia teneatur. Stat. Ferrar. ann. 1264. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 662: Et accusator habeatur in Credentia, id est, nemini ejus nomen reveletur.