Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDENTIA

CREDENTIA,⁶ Creditum. Italis Credenza, Gallis Credit, et Creance, ut in Consuetudine Pictavensi art. 79. Matthaeus Paris. ann. 1247: Et cum sacros apices Papalis mandati eminus dejurantes praecipue de Credentia pecuniae, nam... sex millia videlicet marcarum ex Episcopatu suo exigebant.

Credentiam, vel Creditionem habere dicebantur domini, jure quodam peculiari, in rebus praesertim ad victum necessariis, quas emebant a subditis, quasve ab illis mutuo sumere iis fas erat, quae Creditio rationabilis appellatur in Charta Communiae Mellentensis, quod ea certis finibus coarctaretur, nec obvia ac indefinita esset. Quippe in tabulis seu potius pactis initis inter dominos et subditos, plerumque definiebantur pecuniarum summae ad quas creditio ista extenderetur. Charta ann. 1243. de Lege Landousiarum in Tabulario Foisniacensi: Ditior nihil Credet communibus dominis, nisi panem, vinum aut carnes, et haec usque ad 5. sol. mediocriter dives usque ad 3. sol. pauper usque ad 12. denarios. Du Pas in Familiis Britann. pag. 398. 500: Guigueneus Archiepiscopus dedit Ruellano fratri suo..... feuda 12. Militum, et masuras quas habet in burgo S. Mariae, et Creditiones mille solidorum in Dolo. Charta Balduini Comitis Flandriae pro Abbatia S. Amandi ann. 1116. apud Miraeum tom. 2. pag. 1346: Neque Creditionem ullam unde damnum aliquod homines Sancti sustineant, habeat, neque exactionem, quam vulgo Tolpri vocant. Occurrit in altera Charta ann. 1123. apud eumd. Miraeum tom. 1. pag. 373. in alia ann. 1158. ex Tabular Majoris-Monasterii, in Charta Philippi Franc. Regis ann. 1187. de Consuetudinibus Lorriaci ex Archivis Archiepiscopi Senon. in Charta Comitis Mellenti tom. 4. Hist. Harcur. pag. 2173. etc.

Interdum etiam res ipsae designabantur, quas dominis mutuo sumere jus erat, quae fere semper eae fuere quae ad victum sunt necessariae, ut panis, vinum, et carnes. Nam mutui datio consistit in his rebus, quae pondere, numero et mensura consistunt, ut est in l. 2. D. de Rebus creditis. (12, 1.) Tabul. S. Dionysii de Capella, Ch. 17. et 23: Habebit quoque Creditionem in villa in pane et in carnibus et in omnibus aliis rebus venalibus usque ad 14. dies. In vino autem quod venditum fuerit, habebit Creditionem post 14. dies venditionis vini. Lex Vervini ann. 1233. art. 26: Ditior nihil Credet domino nisi aut panem, aut vinum, aut carnes, et haec usque ad 5. solidos: medîocris dives usque ad 3. solidos, pauper usque ad 15. den. nec plura, donec dominus ea solverit. Bulla Innocentii Papae ann. 1249. in Archivo Castri Nannet: Multa etiam idem Comes sub Credentia recepit ab hominibus Ecclesiae Nannetensis, videlicet in pane, vino, carnibus, et aliis comestibilibus et pannis. Vide Thomasserium pag. 239.

Rerum creditarum pretii exsolvendi tempus ipsis interdum tabulis praefinitum erat. Charta anni 1145. in Tabul. Episcop. Autissiod.: Credentiam habet Episcopus in omnibus victualibus 40. diebus, et inde donec reddiderit, ab eis quibus debetur, nihil ei Credetur. Consuetudo Lorriaci ann. 1187: Lorriaci autem habebimus Creditionem in cibis ad nostrum et Reginae opus ad dies 15. completos persolvendam. Charta Libertatum Bellevillae ann. 1233: Bellijocensis Dominus debet habere Credentiam in villa Bellevillae per 14. dies. Charta Libertatum villae S. Laurentii super Barenjonem ann. 1234. art. 11: In villa autem sancti Laurentii habebimus Creditionem in cibis ad nostrum et uxoris nostrae opus ad dies 15. completos persolvendum. Alia Ludovici Comitis Blesensis et Clarimontis pro villa Creduliensi ann. 1197: Creditionem in cibis meis et Comitissae Credulii emendis ad tres menses habeo persolvendum. Ita etiam in Charta Communiae Suessionensis, in Compendiensi, et in alia ann. 1310. apud Duchesnium in Hist. Monmorenc. pag. 339. in Charta Guidonis Comitis Nivern. ann. 1231. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 116. Adde Perardum in Burgundicis pag. 274. 333. 529. Thomasserium in Consuetud. Bituric. lib. 1. cap. 58. 61. 65. 66. lib. 3. cap. 6. Historiam Dalphin. tom. 1. pag. 123. col. 2. et pag. 126. col. 1. et Hist. Ecclesiae Meld. tom. 2. pag. 657. etc.

Interdum praeterea dominis res ad victum necessarias mutuo a subditis sumere licuit, sed dato pignore, vel vadimonio praestito. Charta Joannis II. Comitis Pontivi ann. 1184. pro Communia Abbatisvillae cap. 16: Nec Credent mihi, neque alicui dominorum, sine vadimonio, nisi ex propria voluntate, nisi tale fuerit tenementum, cujus possessor certam summam domino suo ex debito Credere teneatur. Charta Libertatum urbis Aussonae ann. 1229. apud Claudium Jurain in Histor. urbis istius, et Chiffletium in Beatrice Cabilon.: Li Courtilaige de la ville seront sehur en telle maniere que l'on n'y peut riens prendre de par vous, si par achat non, iceux deulx choses de foin et de courtilaige sont sans Creance, mais que par le gaige rendant, tant que cils qui le vent, en ait son grantey, et qui se brisera, il lui coustera 60. sols. A ceux qui vendent à derraul, comme cil qui achetent pour revendre, avons nous 40. jours de Creance, en tel maniere que ce qui vendront les danrées, doivent avoir bon gaige en bonne seurreté: et aprés les 40. jours cil qui auront les gaiges, les pourront vendre sans toutes accusons, se il ne sont payé.

Rei creditae et mutuo datae pretium imponebant, ex condicto, viri selecti. Libertates MSS. villae. S. Desiderii in Campania ann. 1228: In eadem villa habebit dominus appretiationes escarum suarum, sive eodem modo quo Comes Flandrensis habet in villa Yprae, et expectabitur de debito, sicut expectatur dictus Comes in dicta villa. Charta Henrici D. Solliaci ann. 1301. pro Libertatibus oppidi des Ais in Biturigibus: Credentiam meam habebo, et cibos meos et uxoris meae, ita quod tenebor pagare de tribus mensibus in tribus mensibus, et duos legitimos homines, sicut credam, in dicto villa bona fide eligam, qui per sacramentum suum cibos meos appreciabunt.

Seligebantur etiam aliquando viri, qui nomine Dominorum peterent Credentiam, sacramento prius praestito sese in illa postulatione bona fide acturos esse. Ordinatio Gregorii X. Papae ann. 1274. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 126. col. 1: Archiepiscopus (Viennensis) amodo certos deputet ad petendam dictam Credentiam, qui ad sancta Dei Evangelia jurent, quod bona fide, sine dolo et exactione aliqua, juxta facultates hominum, petent Credentiam fieri de iis quae exponuntur venalia, quae necessaria fuerint ad usum dicti Dom. Archiepiscopi et suorum, et quod elapso statuto tempore ad solvendum, si non solverit dictus Dom. Archiep. non petent ab aliis, quibus persolutum non fuerit, Credentiam, nec illi tenebuntur Credere; si vero certo statuto tempore non solverint eisdem, non petent etiam ab aliis ejusdem negotiationis, seu qui vendunt merces consimiles, Credentiam, (id quoque notandum) neque ipsi tenebuntur facere, donec dicto Creditori fuerit satisfactum. Ordinantes et praecipientes, quod occasione seu timore hujus Credentiae dicto Dom. Archiepiscopo faciendae, dicti homines, nec aliquis eorum exposita venalia, vel quae alias essent vendituri non occultent, nec ob hoc vendere seu exponere ad vendendum praetermittant; et hoc volumus et praecipimus, quod jurent etiam, cum super iis fuerint requisiti a petentibus Credentiam juratis.

Quod si dominus jure credentiae abuteretur, nec pretium rerum creditarum exsolveret, eo excidebat, donec satisfecisset. Tabularium Monasterii S. Sergii Andegav. fol. 143: Tali convenientia, ut Credentiam habeat in burgo, sicut prius habuerat cum omnibus hominibus illius burgi, usquequo injuriam illis faciat: et si injuriam illis fecerit, perdat Credentiam, donec reddat; et postquam reddiderit, suam habeat sicuti prius Credentiam. Pactum inter Clericos Ecclesiae Lugdunensis et Guigonem Comitem Forensem ann. 1167: Archiepiscopus et Comes communiter habent per totam civitatem, excepto claustro, Credentiam in cibo et potu tantum, eo excepto quod ab extraneis vendendi causa defertur, ita tamen ut quater in anno Credentias persolvant. Si vero persolvere noluerint, Credentiam amittant, quousque solverint. Charta Communiae Meldensis ann. 1170. in Tabulario Campaniae Thuano fol. 290: Homines mihi de pane et vino et carnibus, et aliis victualibus die quo Meldis venero, et in crastino, si tamen ibi fuero, Creditionem facient: et si infra 15. dies Credita non reddidero, nihil amplius mihi Credent, quousque iis debita persolvantur. Charta Petri filii Regis Ludovici VI. ann. 1170. pro Montargiaco: Homines de Monteargo domino suo de rebus suis pro victu Creditionem per unum mensem facient. Et si Praepositus Montisargi debitum domini non persolverit, dominus facta conquestione a Creditoribus illud infra mensem alium persolvi faciet.

Denique adeo invaluerat jus istud Creditionis, ut pro ordinario et ab omnibus recepto haberetur: ita ut cum domini subditis suis immunitates ab consuetis oneribus impertiebant, fere semper Creditionis immunitatem adjungerent. Charta Radulfi de Balgenciaco in Tabulario Vindocinensi fol. 193: Et in dicto burgo, vel in omnibus rebus ad jus Monachorum pertinentibus ipse per vim nihil faciet, nec quenquam suorum facere jubebit, aut consentiet, sed a nullo burgensium Creditionem quaeret, aut mutuum et hospitalitatem in domibus eorum, vel suorum, vel extraneorum. Charta Libertatum Villae-francae apud Gallandum: Non hospitabitur ibi Archembaldus, nec habebit ibi Credenzam, seu Credensam, ut legit Thomasserius in Consuetudinibus Bituric. pag. 227. Charta Communiae Meduntensis in Regesto Rerum Normannicarum signato P. ex Camera Computor. Paris.: Ut qui in eadem permanebunt Communitate, ab omni talliata, injusta captione, Creditione, et universa rationabili exactione sint liberi et immunes. Vide Miraeum in Diplomat. Belgic. lib. 2. cap. 44. et Thomasserium in Consuetudinib. localib. Bituricensib. cap. 29. Historiam Dalphin. tom. 2. pag. 593. initio.

Creditensia, Eadem notione. Tabularium Morigniacense: Creditensiam facere non cogantur. In prima Glossarii editione legitur Creditantia.