Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDENTIA

CREDENTIA,⁷ dictus in Italia publicus civium conventus de rebus publicis deliberandi causa coactus. Quippe cum in civitatibus Consules essent qui curam Rei publicae gererent, litesque ac controversias civium dirimerent, siquando res majoris momenti agenda incumberet, ex singulis artificum corporibus seligebantur, qui consiliis istis publicis interessent, suasque in iis sententias rogati expromerent, quos inde Credentiarios appellabant, quod in Secretorum Reipublicae partem adhiberentur, cum eorum fidei prudentiaeque publica negotia a contribulibus crederentur. Atque inde Sigonius lib. 7. de Regno Italiae ann. 995. Credentiae nomine appellatos dixit reliquos cives, qui artes opificiave tractabant. Charta Friderici I. Imp. ann. 1185. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 1031. 1032: Idem etiam sacramentum faciemus praestare Regem Henricum filium nostrum in anima sua, et parabola sua faciendum, ad terminum quem Consules Mediolani cum consilio Credentiae nobis dixerint. Vide Pertz. vol. Leg. 2. pag. 155. 156. 166. 174. Otto Morena in Hist. Rerum Laudensium pag. 5: Quo sic peracto, praedicti Laudenses a Curia discedentes, Laudamque redeuntes, ac convocato Consulum consilio aliorumque Sapientum de Laude, qui Credentiam Consulum pararent, omnia quae ad Regem fecerint, per ordinem eis patefecerunt. Infra: Omnes Consules aliosque de Laude Sapientes qui de Credentia fuerant, ad se insimul venire praecepit. Eadem Hist. pag. 109: Qui cum venissent Laudam, et totam insimul Laudensium Credentiam habuissent, etc. Jacobus Auria lib. 10. Annal. Genuens. ann. 1282: Creatum fuit de novo quoddam Consilium in Janua de hominibus xv. quod Credentia vocabatur... Ordinatum fuit etiam per Sapientes Credentiae, quod, etc. Idem ann. 1290: Ipso etiam anno et mense fuit Januae Consilium celebratum... in quo ordinata est Credentia de novo, in qua homines xiv. tantum erant, quibus circa praedicta data est in omnibus potestas plenaria: quae Credentia statim armare fecit... unum galeonum. Sapientes a Credentia eligebantur, in Regiminibus Paduae ad ann. 1293. Concilium Credentiae populi, in Chronico Parmensi ad ann. 1292. Florentiae octoginta erant Credentiae Senatores, qui duodecim viris urbem administrantibus consilium conferebant. Vide Jacob. Wilhel. Imhoff. in Genealogiis viginti illustrium in Italia familiarum, et Felicem Osium in Notis ad Historiam Laudens. Otton. Morenae.

Haec, quanquam post Sigonium aliosque Italicos scriptores, quos appellat Muratorius tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col 660. non plus aequo patere monet vir eruditus, probatque ad Consilium, quod nunc secretum appellatur, restringendam esse genuinam vocis Credentiae iis in locis significationem: neque enim probabile est tot capitibus, maxime si quosvis artifices inter eos annumeres, secretiora reipublicae negotia commissa fuisse. Vide mox Credentierus.

Credentiarii, Italis, Credenzeri: de quibus supra. Regestum Privilegiorum civitatis Vercellarum ann. 1358: Convocato et congregato generali consilio Credentiae communis Vercellarum,..... ad quam Credentiam interfuerunt centum Credentiarii et ultra in dicto consilio. Alia Charta: Praedicti omnes Credentiarii seu Consiliarii.

Credendarii, in Consilio Ravennensi ann. 1311. can. 26: Consiliarios vero, Credendarios et Praesidentes ipsi civitati, etc.

Credenzerii, in Charta Joannae Reginae Siciliae ann. 1378. apud Ughellum tom. 9. pag. 211. 213.

Credentierii, in Chronico Cremonensi apud Murator. tom. 7. col. 644.