Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREO

CREO, (CREARE) Glossae MSS. ex Cod. Regio 1013: Gnatus, natus, generatus, filius, Creatus, vel nexus, vox Gallica. Paulo aliter Glossae Isid.: Gnabat, natus, generatus, filius, Creatus, vel enixus, lingua Gallica. Ubi Pithoeus, f. gnatatus. Sed haec aliter emendanda censuerim, ut gnatus, vel gnabat, Gallis, fuerit idem quod netus, filatus, creatus, vel nexus, sicque omnino legendum sit. Vocem creare usurpat Joannes Guillemannus de SS. Herlinde et Renilde Virgg. num. 5: Simili etiam modo in universi operis arte, quod manibus feminarum diversis modis ac varia compositione fieri solet, honestissime fuerant instructae, videlicet nendo, ac texendo, Creando, ac suendo, etc.

Quaecumque sit vocis Creare notio in hocce Gillemanni contextu, quam vocem Mabillonius generatim reddit, Aliquod muliebre opus facere, probare non possum longius arcessitam Glossarum Codicis Regii et Isidori emendationem. Simplicius restitui potest ex utroque loco simul collato: Gnatus, natus, generatus, filius, Creatus vel enixus. Synonymae sunt hae voces omnes. Gnatus pro Natus Terentium et alios uti, notum est omnibus. Generatus, Filius, Creatus, eadem esse quis dubitet ? Neque alia est vocis Enixus significatio. Ut Eniti pro Parere Livius, Suetonius, Quintilianus, etc. sic Enixus passive pro Partus dixere nostri Glossatores, ut et Patres Concilii Toletani XVI. ubi aiunt: Qui est ante saecula ex Dei Patris substantia genitus, in fine saeculorum de virgine Maria Evangelio teste Enixus. Huc referri potest vox Creatus, quam Morettus Alumnus vertit in Antiquit. Navarrae pag. 272: Facta Carta sub Era dcccclxvi. regnante Scemeno Garseanes, et suo Creato Domno Garsea in Pampilona. Vide Graevium ad Glossas Isidor. in voce Gnabat.

Creare, Generare. Charta ann. 1043. qua Raymundus dat bona sua uxori suae Arsindi ex Bibl. reg. col. 17: Et si infante abueris, qui de me fiant Creati et de te nati, habeant ipsi. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7641: Creatus, generatus, partus enixus. f. partu. Croyer, pro Créer, in Poem. inter Instr. tom. 1. Hist. Brit. col. 918: Et servir Dieu, auquel à son ymage Il lui a pleu nous Croyer et former.