Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AETAS

AETAS, nude, quae vulgo majoritatis, quum quis suae tutelae est. Unde qui nondum hanc aetatem attigit, infra aetatem esse dicitur in Lege Longob. lib. 2. tit. 29. § 2. 3. 4. etc. Infra aetatem constituti, in lege 3. Cod. Theod. de Sponsa lib. Vide Aagiatus; Grimmii Antiquit. juris pag. 411. sqq. et Micheleti origin. jur. Gall. pag. 8.

Nostris interdum Aage, pro Vitae spatium, la durée de la vie. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 119: Pour ce sont lesdiz supplians en aventure d'estre deserts et de demourer leurs Aages par pays estranges. Sed et , pro Aage usurparunt nostri. Le Roman de Garin: Eins ne l'amai nul jor de mon Aé.

Ibidem: Que bien ne sache son nom et son Aé.

Chron. Bertrandi Guesclin. MS.: Il a dit coiement, et en a multjuré, Qu'il n'en demourroit ja en jour de son Aé.

Li Lusidaires: De Jésus-Christ nostre avoué, Qui vint el derrain Aé.

AEtas perfecta, 25. annorum, in leg. ult. Cod. de his qui ven aetat. et alibi passim, contra imperfecta, pupillaris, in leg. 3. C. Th. de Sponsal. et § ult. Instit. de Attiliano tutore, etc.

AEtas plena, majoritas, aetas 21. annorum. Quoniam Attach. cap. 91. § 2: De haerede vero cum sit 14. annorum, vel ultra usque ad Plenam AEtatem, si se maritaverit sine licentia domini sui, etc. Littleton. sect. 103: Al age del heire de 21. ans, lequel est apelé plein age. Charta Joannis Regis Hierosol. Ludovici, Philippi regis primogeniti ann. 1214. in Tabulario Campan.: Scire vos volumus, quod consuetudo antiqua et per jus approbata talis est in Regno Franciae, quod nullus ante viginti et unum annos potest vel debet trahi in causam de re, quam pater ejus teneret sine placito, cum decessit. Vide Jus Feudale Saxonum tit. 18. § 2.

Hanc consuetudinem rursum testatur et laudat Albericus Remensis archiepiscopus in eod. Chartul. fol. 4. v°. in Charta ann. 1210. salvo tamen jure ecclesiae, quod ecclesiasticis licitum erat jus suum persequi, etiam adversus eos, qui annum 21. nondum fuerant assecuti : si tamen, inquit, aliqua ecclesia vel ecclesiastica persona conquereretur de eis (Blancha scilicet comitissa et Theobaldo comite ejus filio) non obstante hac consuetudine, plenam eis justitiam faceremus. Neque vero tacendum est hanc exceptionem omittere episcopos Lingonensem et Catalaunensem in Chartis, quibus ibidem fol. 5. r°. eamdem consuetudinem approbant. Eadem de re exstant Literae Philippi Aug. ann. 1213. in eod. Chartul. fol. 103. Vide Aagiatus.

AEtas plena in Milite, quem vulgo Chevalier dicimus, est 21. annorum completorum, ita ut 22. attigerit. Ita Regiam Majest. lib. 2. cap. 41. Bracton. lib. 2. cap. 37. § 2. lib. 5. tract. 5. cap. 21. § 1. Fleta lib. 1. cap. 9. § 3. Quoniam Attachiam. cap. 91. § 2. Littleton sect. 103. Stabilim. S. Ludov. lib. 1. cap. 71. etc.

AEtas plena in feminis, quoad Feodum Militare, est 14. annorum completorum, in Regiam Majest. lib. 2. cap. 41. § 3. seu 15. annorum, ut vult Bracton. lib. 2. cap. 37. § 3. Quoad matrimonium, 12. annor. expletorum in Legibus Luithprandi Regis tit. 86.

AEtas plena in Sockmannis est 15. annorum completorum. Regiam Majest. lib. 2. cap. 41. § 4. Bracton. lib. 2. 37. § 2. Fleta. lib. 1. cap. 9. § 5. cap. 11. § 6. Stabilim. S. Ludov. lib. 1. cap. 140.

AEtas plena feminarum in Socagio est, cum possunt et sciunt domui suae disponere, et ea facere quae pertinent ad dispositionem et ordinationem domus. Bracton. lib. 2. cap. 37. § 2:.... quod quidem esse non poterit ante 14. vel 15. annum, quia hujusmodi aetas requirit discretionem et sensum.

AEtas plena in Burgensibus est, cum haeres denarios discrete sciverit numerare, et pannos ulnare, et alia negocia paterna exercere. Sic non definitur tempus, sed per sensum et maturitatem suam. Bracton. ibidem, et Fleta lib. 1. cap. 11. § 7. Adde Regiam Majest. lib. 2. cap. 41. § 5. Vide Rastallum in verbo Age prier.

AEtas Baroniae, qua quis a tutela liber, Baroniam seu terram suam tenere potest, aetas scilicet 21. annorum. Charta Matthaei D. de Montemorenciaco ann. 1274: Promisimus quoque facere et procurare ad sumptus nostros, quod fratres et sorores nostri Mathaei praedicti nunc minores, quam cito ad AEtatem Baroniae pervenerint; et majores etiam praedicta omnia et singula volent, laudabunt, et penitus approbabunt. In veteri Consuetud. Franciae lib. 2: Par la Coustume de France en cas de fief noble, masle n'est aagé pour fief tenir, s'il n'a passé 15. ans, et la fille 14. ans.

Hac lege seu consuetudine interdum eximebantur a Rege ii, quibus per aetatem res suas administrare nequaquam licitum erat; id norunt omnes. Sed notanda omnino mihi videtur Philippi VI. concessio, qua Galcherio, filio Milonis de Noeriis, suae tutelae esse permittit, qui, quantumvis annis maturior fuerit, annum decimum tertium nondum compleverat. Exstant ejusmodi Literae in Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 118.

AEtas tenendi terram. AEtas loquendi. Tabularium S. Victoris Paris. ann. 1193: Fidejussores facti sunt cum rebus suis, quod Filios et filias eorum, cum ad AEtatem tenendi terram venerint, venditionem praedictam laudare facient, et firmiter observare. Tabular. Vindocinense cap. 274. ann. 1078: Post Natale Domini comparaverunt unum arpendum vineae de Gaufredo, favente Radulfo Presbytero filio suo; de pueris autem, qui necdum valebant loqui, promisit, quod eos auctorisare faceret, cum venirent ad AEtatem loquendi. Vide, Concessio, Denarius.

AEtas legitima, apud Longobardos est annorum 19. in Lege Longob. lib. 2. tit. 29. § 1. Adde Leges Luithprandi Regis tit. 74. § 1. Vide Brissonium lib. 3. Selector. cap. 2.

AEtas Intelligibilis. Charta ann. 1196. tom. 1. Probat. Hist. Britan. col. 726: Gaufridus Farsi..... dedit abbatiae Veteris-villae duas acras terrae,... concedente filio suo Daniele clericulo,.... tali conditione quod monachi ei de propriis sumptibus necessaria providebunt, victum videlicet et vestitum, et tradent eum doctoribus ad erudiendum, donec ad intelligibilem AEtatem perveniat, scilicet xviij. annorum, qua fierit possit monachus, si velit.

AEtas secularis triginta annorum, apud Symmachum lib. 5. Epist. 54. Ex eorum opinione, qui, ut auctor est Servius ad AEneid. seculum hoc spatio definiebant.

AEtas penultima. Vita S. Theofredi n. 3: Venerabilem virum praeelegit, Eudonem nomine, sublimem statura, Penultima decoratum AEtate, id est, plena adolescentia.

AEtas Seculi, pro Senectus annosa. Charta ann. 1496: Sunt ipsi conjuges in AEtate seculi, videlicet dictus dominus Antonius (de Levy) aetatis septuaginta annorum vel circa, ipsa autem domina Joanna (de Chamborand) sexaginta annorum, etc. Infra: Ut melius Deo deservire possint in eorum senectute, etc. Vide AEtas secularis in Glossar.

AEtas Lunae, nostris le jour de la Lune. Vita S. Joannis Eboracensis Episc. cap. 3: Phlebotomata est in quartanae Lunae AEtate.