Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AETERNO

AETERNO, (AETERNARE) Posteritati commendare. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 453. et tom. 2. Hist. Delphin. pag. 377: Scriptura ac meo sigillo pariter feci praesentem cedulam AEternari. Apud Bernardum tom. 1. col. 397. edit. 1690. AEternare idem est quod AEternum vivere: Et te et totam Noviomensem Ecclesiam, dominam scilicet et matrem meam, per misericordiam Dei feliciter AEternare videam cum Christo et regnare.