Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AEVUS

AEVUS, Longaevus, aeternus. Gloss. Theotiscum Lipsii: Ewethon, AEternum, Gloss. cod. 4778: AEvum, longinquum, antiquum. Epist. Pauli PP. ad Pipinum: Implorantes crebro divinam misericordiam, ut AEvis vos ac prosperis in solio Regni conservans tueatur temporibus. Occurrit non semel in Epistolis Summorum Pontificum tom. 3. Histor. Franc. pag. 734. 746. 748. 749. 758. 759. 760. 764. et in Diplomatibus Regiis apud Doubletum in Histor. San-Dionys. pag. 693. 695. 697.