Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUBICULUM

CUBICULUM, Cubile, lectus. Vita S. Joannis Traguriensis Episc.: Nec secus toto vitae suae cursu fuit usus thalami proprii Cubiculo, quod a Cubiculariis ejus egregie paratum spernebat,... et admisso secretius paupere eum in memorato cubili locabat.

Cubiculum, Tumulus, sepulcrum, cubile, quomodo lectus eadem notione dicitur. Liber Miraculorum S. Andeoli apud Columbum in Episcopis Vivariensibus lib. 2. pag. 202: Cum frequens oratio esset cuncto populo, ut dominus Cubiculum servi sui revelaret, etc.

Cubiculum, Oratorium, Capella. Paulinus Epist. 12. ubi templum S. Felicis Nolanum describitur: Cubicula intra porticus quaterna longis Basilicae lateribus inserta, secretis orantium, vel in lege Domini meditantium, praeterea memoriis religiosorum ac familiarium accommodatos ad pacis aeternae requiem locos praebent. Omne Cubiculum binis per liminum frontes versibus praenotatur. Anastasius Bibl. in Marcellino: Hic sepultus est in Coemeterio Priscillae, in Cubiculo claro. In Symmacho PP.: Fecit autem oratoria 2. S. Joannis Evangelistae et S. Joannis Bapt... quae Cubicula omnia a fundamento perfecta construxit. In Sergio: Hic tectum et Cubicula, quae circumquaque ejusdem (S. Petri) Basilicae sunt... studiosius innovavit ac reparavit. Ita Cubiculum hac notione usurpat Anonymus de Locis SS. cap. 1: Καὶ εἰς τὸ μέσον τῆς τρούλας εἰς τὸ ἔδαφος τῆς γῆς ἔναι ϰουϐούϰλιον πέτρινον ὡραιότατον. Cap. 15: Ἔναι τὸ μνημεῖον τῆς Ραχήλ με ϰουϐοὺϰλην πέτρινον. Vide Descriptionem nostram aedis Sophianae numero 39.

Cubiculum, Idem quod Camera, AErarium. Thesaurus Principis, seu locus, ubi reconditur: ϰοιτὼν Annae Comnenae lib. 2. Alexiad. pag. 56. Ita usurpat non semel Senator lib. 4. Epist. 51. lib. 5. Epist. 14. 39. 44. lib. 11. Epist. 15. Inde Cubicularius, Regii aerarii custos. Vide Bibliotheca.

Cubiculum Secretum, Latrina, quam Chambre aisée appellant aliquot ex nostris Consuetudines municipales. S. Eulogius lib. 2. Memorial. Sanctor. cap. 1: Cum ad purgandam alvum secretius Cubiculum peteret. Vide Privata.