Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUBILE

CUBILE, Cubiculum. Cassianus lib. 4. cap. 12: Considentes intra Cubilia sua, et operi ac meditationi studium impendentes. S. Hieronym. Epist. 22: Et quia nocte extra orationes publicas in suo Cubili unusquisque vigilat, etc. Paulinus Nat. 5: Ergo Dei ductu capit in regione remota Compluvium, angusto brevia inter tecta Cubili. Berengosius Abbas lib. 3. de Invent. S. Crucis cap. 2: Sed et Cubile ejus aureis seris instructum et insignitum, nobilitatem in ea (D. Helena) quasi Romanorum testabatur. Vide Cassiod. lib. 6. Epist. 13. Leonem Ost. lib. 3. Chron. Casin. cap. 26. al. 28. Heraldum in Adversariis pag. 64. et Isidor. Origin. lib. 15. cap. 3. sect. 9.