Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): habitaculum

habitaculum habitaculum, -i, n. script.: ab- |(1459) LibRatLun f.173r|

1 a locus, qui ab hominibus vel bestiis habitatur – obydlí, příbytek lidí nebo zvířat: h-um przyebywanye |ClarBoh 592|; h-um prziebitek |ClarGl 1944|

b transl.: de corpore, animae, mentis, virtutum, vitiorum sim. sede – o těle jako sídle duše, rozumu, ctností, neřestí apod.

+ spec.:

a de sepulcro (cf. ThLL VI/3 2467,13) – o hrobce: prebebis (Aula Regia) et michi, cum consumptum fuerit hoc corpusculum, h-um sempiternum |PetrZittChron 92b|

b de caelo, Dei sede (cf. ThLL ib. 30) – o nebi, sídle Boha: respexit enim de excelso celorum h-o miserator et misericors Dominus |PetrZittChron 133b|; h-um illud (sc. Dei) multipliciter dicitur; uno modo dicitur celum |IenstSerm 432b|; al.

c de hominis corpore (Dei et Spiritus sancti sede) – o lidském těle (v němž dlí Bůh a Duch svatý): nec enim sine causa est aut fuit aliquando, ut res exanimis naturam suam tam potenter exsuperare quiret, nisi eam prius, presens dum afforet, flatus Domino in se operante h-um Dei efficeret |Lic 386|; omnem hominem, qui templum Dei et h-um sancti Spiritus esse desiderat |(post 1131) CodDiplBoh I 117|; nec tamen ambigitur illud Spiritus sancti h-um (vas eleccionis, i. e. Paulus apostolus) precepta paciencie in cordis purgatissimi benivola preparacione semper tenuisse |(1467) DocGeorg 648|

d de Maria Virgine – o P. Marii: ventris h-um / rex regum intravit, / quasi tabernaculum / hoc inhabitavit |CantBoh 92|

e tropologice (cf. ThLL ib. 2468,9): ex tribu Zabulon duodecim milia signati (cf. Vulg. apoc. 7,8; Isid. orig. 7,7,12; gl.: h-um fortitu­dinis ) |Hus­Sanct 381|

2 domus vel eius pars, conclave, domicilium, etiam ab exteriore parte domui adiunctum (cf. ThLL ib. 2466,28,46; P IV 694,47) – dům nebo jeho část, světnice, byt, přístavek

a gener.: Drslaus h-um supra stabulum cum celario parvo et cum camera, in qua nunc manet, in dicta domo...debet habere |(1434) TopTg II 747b|; Petrus presbiter de P. convenit pro se h-um integrum in domo J. saponiste...pro V s(ex.) gr(ossorum) |(1456) ib. 266b|; inter domum Martini H. et h-um Nicolai cultellatoris |(1458) ib. 611a|, cf.: inter domos Iarossii...et Nicolai cultellifabri |(1482) ib.|; Wenceslaus...et Katherina e(merunt) d(omum)...a Katherina...Isto adiuncto, quod eadem Katherina reliquit pro se h-um eidem domui annexum cum ortulo et curiolla. Murus quidem, qui dividit domum prefatam et illud h-um, ad ipsum Wenceslaum debet pertinere |(1498) ib. III 38a|; Wenceslaus...et Katherina e(merunt) h-um..., quod situm est penes domum eiusdem Wenceslai...s těmito výmienkami, že ten pokojík má tak státi |(1510) ib. 38a-b|

b spec.: de monasterio, de cellis fratrum et sororum regularium (cf. ThLL ib. 55) – o klášteře, celách řeholníků, řeholnic: omnia sacraria et h-a sua combusta videntes (moniales) |CosmCont I 236|; pro venturorum monachorum commodo h-a inibi aptaverunt (abbates) |PetrZittChron 52b|; non parcit (Conradus) monasteriis nec ecclesiis – omnia sacra h-a sunt combusta |IohMarign 561b|; ad monasterium Rudnicense veniens...cepit h-a perquirere servorum Dei |VitaIenst 442|; al.

3 astrol. i q. domus (spec. a ) – každé ze znamení zvířetníku ve vztahu ke Slunci, Měsíci a pěti planetám (Merkurovi, Venuši, Martovi, Jupiterovi, Saturnovi), „dům“: domus zodiaci sunt duodecim...et iste domus quandoque diversis nominibus nominantur, scilicet signa, ymagines, domus, ...h-a |CapPr P 1466 f.220r|

4 mansio, vita (cf. ThLL ib. 2468,17) – přebývání, existence: erumnosa hic / h-a, / trahe suspiria, / sedentes valle / in lacrymosa / post celi agmina |CantBoh 73|.