Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURA

CURA, Dignitas seu munus Curionis, Cure. Concilium Rotomagense ann. 1072: Venduntur Curae Pastorales, scilicet Ecclesiae Parochiales. Stephanus Tornacensis Epist. 179: Laborat et murum se opponit contra filios inobedientiae, qui extra claustrum sub obtentu parochialium Curarum morari desiderant atque mori, etc. Ubi plura in hanc sententiam. Braulio Caesaraugustanus in Vita S. AEmiliani cap. 5: Quapropter in Ecclesia Bergegii Presbyteri est functus officio. Tunc relictis, quibus dediti esse solent istius ordinis, nostri quidam homines temporis sanctam impartiebatur Curam, etc. S. Bernardus Epist. 42. cap. 7. n. 27. ad Henricum Senon. Archiep.: Curritur in clero passim ab omni aetate et ordine, a doctis pariter et indoctis ad ecclesiasticas Curas, tanquam sine curis quisque victurus sit, cum ad Curas pervenerit. Occurrit alibi passim.

Cura, Domus Curionis. Odo Cluniac. lib. 3. Collat. pag. 243: Timentes eos, in Curam Ecclesiae diverterunt.