Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURA

CURA,² in Monasteriis, qui curam hospitium habet, seu Hospitalis. Statuta Monastica in Vitis Abbatum S. Albani: In aestate statim post Fratrum refectionem, et gratiarum actionem, in locutorio hospitum divertant, seu in alio quolibet loco sibi deputato, Cura cum ipsis existente, qui propter Ordinis disciplinam, hora illa cum eis remaneat. Infra: Hora vespertina semper remaneant, Cura cum ipsis remanente, qui cum ipsis manducet, etc. Eadem nempe forma, qua Cura Palatii, dignitas, de qua mox, Cura Praetorii, genus servi apud Trebellium Pollionem, Cura Epistolarum, inter officia Praefecti urbis in Notitia Imperii, Cura domus, in Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 122. 124. Cura harae, pro subulco, apud Ovid. in Epist. Penelop. Cura Cathedrae pro Curatore Cathedrae, Episcopo, ap. Thietmar. lib. 2. cap. 1: Hunc Hillibertus Magontinae Cura Cathedrae.... benedixit.