Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURA

CURA,³ vox Provincialis, Purgatio, ablatio sordium et luti. Capitula pacis inter Carolum I. Comitem Andegav. et Provinciae cum Massiliensibus ann. 1257: Quod ad Curam portus Massiliae eligantur, ut ceteri officiales, tres probi viri, quibus Vicarius annis singulis dabit ccc. libras regalium coronatorum vel Massiliensium minutorum... de quibus facient expensas ad Curandum portum; id est, ad purgandum. Gallis, Curer, ut Italis Curare, Purgare.