Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURA

CURA,⁵ Epitaphium vetus apud Claudium Menestrier Hist. Lugdun. pag. 34: D. M. et memoriae aeternae Aufidi Militaris, qui vixit ann. xxii. cujus suprema talia fuerunt. Hic iens in Curam per amnem Arar. subito casu abreptus. Hunc tumulum posuit L. Ignius Charito sororius ejus et Claudianus Dulcicius soror. Quidam pro Curam legerunt Curiam, alii Curru, non satis attendentes, inquit laudatus Historiographus, Curam praedium esse Ulpiano leg. Abs. D. de Judic. § Si quis tutelam, vel Curam, vel negotium, vel argentariam, vel aliquid aliud, unde obligatio oritur, certo loco administravit. (lib. 5. tit. 1. fr. 19. § 1.) Haec Menesterius, qui et ipse non satis attendit Curam hic non esse praedium, sed tutelam vel bonorum pupillarium administrationem, Gall. Curatelle, quae tutelae solet adjungi: quocirca si neque Curiam neque Curru legendum est in Epitaphio superiori, crediderim Curam munus esse, officium vel administrationem, qua notione Cura non semel legitur apud Scriptores Latinos. Tacitus lib. 4. Hist: Aretinum Clementem Praetorianis praeposuit, patrem ejus sub Caio Caesare egregie functum ea Cura dictitans. Suetonius in Claudio cap. 25: Provincias Achaiam et Macedoniam, quas Tiberius ad Curam suam transtulerat, Senatui reddidit.