Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURA

CURA,⁷ Praedium rusticum, possessio, f. pro Curia. Charta Boson. reg. ann. 881. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 671: Hoc omnibus modis auctoritate regia praecipientes jubemus,..... ut nullus judex publicus..... loca, vel agros, seu reliquas possessiones praedictae casae Dei in quibuslibet Curis et territoriis..... freda exquirat, etc. Vide Curia 5.

Cura-Pacis, apud Anianum ad leg. 1. Cod. Theod. de Pignorib. (2, 30.) in qua Praefectus pacis is dicitur, qui Graecis εἰρηνάρχης. Vide Jacobum Gothofred. ad hanc legem.

Cura Palatii, Dignitas Palatina, cui Senator lib. 7. Epist. 5. Palatinorum aedificiorum instaurandorum, et de novo extruendorum curam potissimum incubuisse ait: qua qui donatus a Principe fuerat, aurea virga decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus incedebat. De qua quidem virga videtur intelligendus S. Asterius Orat. in Oeconomum iniquit.: Τί δὲ τῶν ὑπαρχόντων ἀξίας ἡ σϰηνὴ, τὸ ἀργυροῦν ὄχημα, ἢ ϰαλαμὶς ἡ χρυσῆ; Ejusmodi est dignitas illa apud Reges nostros: Intendant des bastimens du Roy.

Certe quidquid sit de Cura Palatii, cujus muneri aedificia Palatina incumbebant, apud Gothicos fortasse Italiae Reges, alia fuit istius dignitatis functio apud Augustos Byzantinos, quantum conjectura licet assequi, qua donatos Apollinarem et Saturninum sub Constantio tradit Ammianus lib. 14. et 22. de Apollinare: Paulo ante agens Palatii Caesaris Curam. De altero: Saturninus ex Cura Palatii. Idem lib. 31: Tribunus AEquitius, cui tunc erat Cura Palatii credita. Sidonius carm. 23: Intra aulam soceri mei expetitus, Curam cum moderatus es Palatii. In Codice Theod. Curae Palatii mentio occurrit, jungiturque Tribuno et Comiti Stabulorum in leg. unic. de Comitib. et Trib. Schol. (6, 13.) et leg. 1. Qui a praebit. tyronum excusentur. (11, 18.) Sed quod illius potissimum fuerit munus, non omnino constat: etsi probabile sit, eosdem fuisse ejusmodi officiales, qui postmodum Curatores Palatiorum, vel qui Praepositi Palatii appellati sunt. At Alamannus existimat, eum, qui vulgo Cura Palatii, et postmodum Curopalates appellatus est, esse, qui Scriptoribus aliis, Praefectus Praetorianorum indigitatur, quique Praetorianis militibus praeerat: idque potissimum elicit ex Procopio, in Hist. Arcana scribente, Justinum Principem custodem Palatii constitutum ab Anastasio Augusto: Ἄρχοντα γὰρ αὐτὸν Ἀναστάσιος Βασιλεὺς ϰατεστήσατο τῶν ἐν Παλατίῳ φυλάϰων. Quae quidem dignitas eadem est, quae Curopolatae. Nam caeteri Scriptores hac donatum passim tradunt. Evagrius lib. 5. cap. 1: Ἰουστῖνος τὴν φυλαϰὴν τῆς αὐλῆς ἐμπεπιστευμένος, ὂν Κουροπαλάτην ἡ Ρωμαίων λέγει φωνή. Virgilius PP. Epist. 15: Sed et Justinum Exconsulem et Curapalatii. Cujus quidem dignitatis auctoritas magna erat, ut quae primas ab Augustali teneret, ut habent Theophylactus Simocatta lib. 3. cap. 18. S. Nicephorus in Breviario pag. 16. primae Edit. Photius in Biblioth. etc. Corippus l. 1. de Laud. Justini vers. 137: Par extans Curis, solo diademate dispar, Ordine pro rerum, vocitatus Cura Palati. Et lib. 2. vers. 285: Dispositorque novus sacrae Baduarius aulae Successor soceri, factus mox Cura Palatii. Hinc viros primarios, et qui proxima Augustos attingebant necessitudine et affinitate, hac potissimum donatos legimus, in Chronico Alexandrino pag. 868. apud Luitprand. in Legatione, Zonaram pag. 82. 127. 166. etc. Apud Gregorium Turon. lib. 2. Hist. cap. 8. Aetius Curam Palatii gessisse dicitur, quo loco meminit Joannis Cura-Palatii.

Curopalatas Iberiae principes appellatos docemur ex Constantino de Adm. Imp. cap. 43. 45. et Zonara pag. 178.

Curopalates. Paulus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 108: Maurum quoque Curopalatem Palatii Imperatoris Constantinopolitani.

Choropalasius, eidem cap. 17.

Corpalatius, apud Baldricum in Hist. Hierosolymitana pag. 93.

Corpalasius, apud Petrum Tudebodum lib. 1. Vide Major domus.