Close Window

Lewis : lucrum

lucrum, lūcrum, i, n. root laf-; Gr. λάω, ἀπολαύω ; Goth. Laun; Germ. Lohn; cf. Laverna, gain, profit, advantage (syn.: quaestus, compendium; cf.: commodum, fructus). Lit.: rem gero et facio lucrum, Plaut. Pers. 4, 3, 34: quoi di sunt homini propitii lucrum ei obiciunt, id. Curc. 4, 2, 44: non ego omnino lucrum omne esse utile homini existumo, id. Capt. 2, 2, 75: lucrum facere (opp. damnum facere), id. ib. 2, 2, 77: vendendi quaestu et lucro ducerentur, Cic. Tusc. 5, 3, 9: aliquid ad praedam lucrumque revocare, id. Phil. 3, 12, 30: qui ex publicis vectigalibus tanta lucra fecit, id. Verr. 2, 3, 38, § 86: frumentaria lucra exigere, id. ib. 2, 3, 37, § 85: dat de lucro, nihil detrahit de vivo: minus igitur lucri facit, id. Fl. 37, 91: lucri bonus est odor ex re qualibet, Juv. 14, 208: lucro est, it is profitable, advantageous: nobis lucro fuisti potius quam decori tibi, Plaut. As. 1, 3, 40: amanti amoenitas malo est, nobis lucro, id. Men. 2, 3, 5: quod in divinis rebus sumptumst sapienti lucrost, id. Mil. 3, 1, 81; id. Cist. 1, 1, 52: ponere or deputare in lucro, to count as gain: omne id deputare esse in lucro, Ter. Phorm. 2, 1, 16; 21: id ego in lucris pono, Cic. Fam. 7, 24, 1; cf.: quem sors dierum cunque dabit lucro Appone, Hor. C. 1, 9, 14: in lucro, quae datur hora, mihi est, Ov. Tr. 1, 3, 67: lucri facere, to gain, get the credit of: quae ille universa naturali quodam bono fecit lucri, Nep. Thras. 1; v. lucrifacio: lucrum et damnum, profit and loss, Gai. Inst. 3, 150; Ulp. Fragm. 25, 15; cf.: qui mensis damnis, quae dentur tempora lucro, Juv. 6, 571: quom scis jam senex, tum in otium Te conloces, dum potis ames; id jam lucrist, Quor vivas, Plaut. Merc. 3, 2, 10: de lucro prope jam quadriennium vivimus, i. e. as by a miracle, in constant, imminent danger of death, Cic. Fam. 9, 17, 1: de lucro tibi vivere me scito, Liv. 40, 8, 2: qui (Mercurius) me in mercimoniis Juvit lucrisque quadruplicavit rem meam, Plaut. Stich. 3, 1, 4.

Transf. Love of gain, avarice: lucri pallida tabes, Luc. 4, 96: impius lucri furor, Sen. Hippol. 4, 540.

Wealth, riches: omne lucrum tenebris alta premebat humus, Ov. Am. 3, 8, 35: periculosum semper putavi lucrum, Phaedr. 5, 4, 8: non turpe lucrum sectantes, Vulg. 1 Tim. 3, 8.