Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURRO

CURRO, (CURRERE) dicebantur, qui ob crimen aliquod per urbem traducebantur. Charta R. Abbatis Caroffensis ann. 1308. ex Regesto 2. Philippi Pulcri Regis Franc. num. 11. in Tabulario Regio: Item adulter et adultera, si deprehensi fuerint in adulterio, si inde factus fuerit clamor, vel per homines fide dignos convicti fuerint, vel confessi in jure, quilibet in centum solidis pro justitia puniatur, vel nudi Currant per bastidam, et sit optio eorumdem... Item quicumque aliquid valens duos solidos vel infra de die vel de nocte furatus fuerit, Currat villam cum furto ad collum suspenso, et in quinque solidos pro justitia puniatur, et restituat furtum, cui furatus est, etc. Vide Trotare.

Ea poena aliquem damnare. Curia 2. gener. Terracon. sub Jacobo I. rege: Judaei vero accipiant pro centum solidis xx. solidos in anno, et non plures; et si plus acceperint,... et si forte debitores querimoniam curiae fecerint, Currant eos per villam flagitando (l. flagellando), et amittant penitus pensiones.