Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURRUS

CURRUS, Servitus rustica, quae curru fieri debet, idem quod Carropera. Charta Henr. episc. Claromont. ann. 1392. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 199: Dicebamus dictos habitantes dictae villae, habentes boves arabiles, nobis teneri bis in anno facere Currum, sive appellatum lo charres, videlicet in festivitatibus omnium Sanctorum et Nativitatis Domini, portare ligna de nemore nostro Deborii in castro Belli-regadi. Vide supra Carrigium 2.

Curruum Praestationes. Charta Henrici Imperat. ann. 1309. in Guden. Cod. Diplomat. tom. 3. pag. 736: Abbatissam et conventum sanctimonialium in Seligental... a prestacione Curruum, qui nostris antecessoribus, vel eorum advocatis aut officialibus hactenus assignari consueverunt, de cetero liberas esse volumus et exemptas, nisi currus aliqui pec nostras regales litteras ab eisdem sororibus expresse et specialiter requirantur. Alia ejusdem Henrici Imperat. ejusd. ann. ibid. pag. 58: Nec non Praestacione Curruum, qui tempore congregationis exercituum per... nostros predecessores vel eorum advocatos requiri solebant... sunt liberae, nisi per nostras requirantur litteras speciales.