Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURRUS

CURRUS,² Machinae bellicae species rotis imposita, unde nomen, qua muri urbium et castrorum tuto appropinquantur et oppugnantur. Tract. Ms. de Re milit. et mach. bellic. cap. 58: Currus cum cabiis est valde necessarius ad muros castelli sive civitatis causa bataliandi; ... et debet esse contextus dictus Currus tegillis sive tabulis duplicatis ex parte anteriori Currus, ac inter dictas perticas ponantur fuscinae lignaminum, aut sachi lana sive aridio pleni, aut feno, aut fimo, ne bombardae offendant Currum nec homines praeliantes in Curru stantes. Vide supra Carrum.