Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTODIA

CUSTODIA,¹⁰ Tutela, protectio, simul et Praestatio a tenentibus facta dominis pro tutela; item Jurisdictio et districtus territorii, quod sub tutela est. Charta Theobald. comit. Campan. ann. 1232. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 683: Ego concessi et obligavi me et haeredes et successores meos erga ecclesiam Molismensem, quod Custodiam, quam habeo in quibusdam villis ad eamdem ecclesiam pertinentibus,... neque ego, neque successores mei comites Campaniae extra manum nostram ponere possimus. Alia ann. 1287. ex Chartul. Latiniac. fol. 183. v°: Decem arpenta pratorum vel circiter, quae emimus a dom. Johanne de Julliaco milite, sita in praeria et Custodia de Latigniaco... Remanentibus penes ipsos alta et bassa justitia et Custodia in dictis pratis. Vide Salvamentum 1.