Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTODIA

CUSTODIA,² sic Monasterium suum, seu Custodis Monasterii dignitatem vocant Franciscani, quo modo Graecis Φυλαϰαί dicuntur mulierum Monasteria, apud Palladium in Hist. Lausiaca cap. 15: Ὁ μὲν γὰρ πὰντα διασϰορπίσας ἔδωϰεν ἀσϰητηρίοις, ϰαὶ Ἐϰϰλησίαις, ϰαὶ φυλαϰαῖς. Idem cap. 39: Οἰϰονομοῦντες τὰ τῶν γυναιϰῶν Μοναστήρια ϰαὶ φυλαϰάς. Adde cap. 144.

Custodia Canonicorum, Simili notione pro Collegium. Praeceptum Caroli Simplicis ann. 919. apud Mabill. lib. 6. Diplom. pag. 163. desinente: Denique disponimus in eadem capella Custodiam Canonicorum, qui ibi sint jugiter, ac die noctuque Deo laudes horis psallant competentibus.