Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTODIA

CUSTODIA,⁴ dicitur, quoties judex officialibus suis reum custodiendum tradit, quae Custodia officii dicitur in leg. 2. Cod. Theod. de Exhib. reis (9, 2.) et leg. 4. de Abolit. (9, 37.)

Custodia Captorum, ad quam tenebantur ex Lege, urbium aut oppidorum incolae. Charta Ludovici Comitis Blesensis et Claromontis pro villa Creduliensi, seu de Creil, anno 1197: Nullus Credulii manens extra villam corvatam faciet. Custodiam captivorum quito, etc. Eadem habet Charta Communiae Britul. ann. 1224. Vide Escapium, Priso.

Custodia Pupillolum. Vide post, Custos.