Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTODIA

CUSTODIA,⁶ Theca, Gall. Custode. Charta ann. 1321. apud Catellum in Hist. Occit. pag. 901. Et unum amictum, et quaedam palla, et 2. Custodiae, et quidam manipulus de aurefrisio, etc. Petrus de Alectis Episcop. Senogalliensis in Itinerario Gregorii XI: Reservata Eucharistia, repositaque per suas manus sacratissimas in Custodia. Constitutiones Ecclesiae Valentinae inter Concil. Hisp. tom. 4. pag. 177: Collatio sive gustatio hactenus dari solita per Suboperarium Ecclesiae Canonicis aliisque Presbyteris atque ministris deferentibus Custodiam in processione SS. Corporis Christi, etc. Occitanis, Custodio exponitur, Coffre ou poitrine d'animal, Squelete, in Dictionario Occitanico Goudelini.