Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTODIA

CUSTODIA,⁸ Dignitas seu beneficium curionis, Gall. Cure. Charta Margar. comit. Fland. ann. 1279. ex Chartul. 1. Fland. ch. 312. in Cam. Comput. Insul.: Nos custodiam ecclesiae beatae Walburgis Aldenardensis ad collationem nostram spectantem in manus viri discreti P. Cetuniensis praepositi... ponimus, ut eam quam primum vacabit, quoquo modo nostro nomine conferat. Alia ann. 1287. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 351: Sunt autem haec jura, quae in capitulo nostro dominus noster praepositus obtinet in praesente;... scholasticam conferet, quando vacat, et Custodiam, cui ecclesia S. Egidii in Bibera est annexa. Vide supra Custoderia.