Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUSTODIA

CUSTODIA,⁹ Custodis seu thesaurarii ecclesiae dignitas et officium. Acquisit. castri Covini ab episc. Leod. ann. 1096. ex Tabul. ejusd. eccl.: Tali conditione, ut duas praebendas darem duobus filiis (Balduini comit. Montens.) in ecclesia S. Lamberti et majori darem duas alias praebendas in omnibus aliis monasteriis, insuper et Custodiam post decessum domini Walsonis custodis. Versio Gallica: A telle condition que donnerois aux siens deux fils en l'église de S. Lambert deux prébendes, et au plus grand d'eage donnerois deux autres prébendes en tous autres monasteres, et au surplus la Costerie après le décès et trespas du seigneur Wason costre. Vide supra Costurarius.